Cassiopeia (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Cassiopeiae constellationis
Nomen Cassiopeia
Abbreviatio Cas
Situs in caeli linea aequinoctiali
Ascensio recta 22 h 56 min ad 03 h 38 min
Declinatio +77° 40’ ad +46° 40’
Area 598 gradus quadrati
ordo: 25
Videri potest inter +90° ac -12°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
4
Stella lucidissima,
Magnitudo
Schedir (α Cas),
2,2m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Camelopardalis
Cepheus
Lacerta
Andromeda
Perseus

De re ipsa[recensere | fontem recensere]

Cassiopeia constellatio spectabilis in caelo septentrionali sita est. Lucidissimae quinque stellae huius constellationis litteram W in caelo fingunt. Qua de causa etiam W caeli appellari potest. Apex media illius litterae W ad Polarem monstrat, ut illa facile reperienda sit.

Iuxta Chaph stellam (β Cas), quae maxime ad orientem spectat, Colur, id est meridianus princeps (0° ascensionis rectae) situs est.

Regio Cassiopeiae constellationis stellis abundat, cum Via lactis per illam ducitur. Etiam nonnulli cumuli stellarum aperti hic spectandi sunt.

In Cassiopeia constellatione etiam illa nota fons radiorum longiorum situs est, cui nomen Cassiopeia A datum est.

De historia[recensere | fontem recensere]

Cassiopeia inter illas 48 constellationes temporum antiquorum numeratur et iam a Ptolemaeo descriptum est.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Secundum mythologiam Graecam Cassiopeia uxor regis Aethiopi Cepheus erat eademque mater Andromedae.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Cassiopeiae
Stella Nomen vel Distantia Magnitudo
α Cas Schedir 2,2m
β Cas Chaph 2,3m
δ Cas Ruchbah 2,7m
η Cas Achird A/B 13" 3,5m/7,5m
ιCas 2,5" 4,6m/6,9m
φCas 134" 5,0m/7,0m
λCas 0,6" 5,3m/5,6m

Schedir lucidissima stella in Cassiopeia sita est. Quae stella 120 sla a Sole remota e classe spectrali K0 V est.
Sequitur stella Chaph nominata, circa 46 spatia lucis annuae remota et classis spectralis F2 V.

Ruchbah, 80 sla remota, e classe spectrali A5 V est.

η Cassiopeiae ex duabus stellis constat, tantum 19,41 sla remota. Achird A est stella lutea classis spectralis G0 V quae comitatur a stella rubra η Cassiopeiae B classis spectralis M0 V.

Systema ι Cas, 150 sla remota exstat e duabus stellis caeruleis classium A4 V et F5 V.

Annis 1181 et 1572 (et fortasse etiam 1680) in Cassiopeia stellae supernovae illucuere. Illa stella supernova anni 1572 ab astronomo clarissimo Tycho Brahe descripta est.