Cepheus (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Data Cephei constellationis
Nomen Cepheus
Genetivus Cephei
Abbreviatio Cep
Ascensio recta 20 h  00 min ad 8 h  20 min
Declinatio +53° ad +88°
Area 588 gradus quadrati
Ordo: 27
Videri potest inter -10° ac +90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
1
Stella lucidissima,
Magnitudo
Alderamin (α Cephei),
2,4m
Constellationes finitimae
(a septentrionibus
sensu negativo)
Ursa Minor
Draco
Cygnus
Lacerta
Cassiopeia

Cepheus constellatio in caelo septentrionali sita est cuius stellae lucidiores figuram villam tecto acri ornatam fingere videntur.

De mythologia[recensere | fontem recensere]

Cepheus secundum mythologiam Graecam rex Aethiopum et maritus Cassiopeiae ac pater Andromedae erat. Cephei uxor iram deorum evocavit aiens se esse pulchriorem Nereidis, filiis Nerei. Nereidae maledictae deum maris Poseidona advocavere postulantes ut Cassiopeia poenam daret. Itaque Poseidon cete quoddam misit, quod oras imperii Cephei vastabat. Belua tantummodo mitigari poterat, cum Andromeda ei sacrificaretur. Itaque Andromeda ad rupem alligata sortem miserrimam exspectans ultimo temporis momento ab heroe Perseu salvata eique quasi praemium uxor data est.
Inde Cepheus, Cassiopeia, Andromeda, Perseus Ceteque sidera in caelo facta sunt, postremum scilicet nomine Cetus.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Cephei
Stella Magnitudo Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
Classis spectralis
Alderamin (α Cep) 2,45 1,58 49 A7 IV-V
Errai (γ Cep) 3,21 2,51 45 K1 IV
Alphirc (β Cep) 3,23 -3,08 595 B2 IIIv SB
ζ Cep 3,39 -3,35 727 K1 Ibv SB
η Cep 3,41 2,63 47 K0 IV
ι Cep 3,5 0,76 115 K0 III
Alcurah(ξ Cep) 4,4  ?  ?  ?
Al Calb al Rai (ρ2 Cep) 4,4  ?  ?  ?

N. b. : Numeri ex mensibus satellitis Hipparcos nominatae excerpti sunt.

Nomina stellarum e lingua Arabica derivata sunt. Alderamin bracchium dextrum significat, Errai seu Alrai pastor, Alphirc floccus, Alcurah pallor equi frontis, Al Calb al Rai canis pastoris.

De stellis variabilibus[recensere | fontem recensere]

Stella δ Cephei appellata nomen dedit turbam stellarum variabilium, nempe Delta-Cepheidae. Quae sunt stellae gigantes ingenti luminositate, sed statu variabili. Spatio temporis fixo tumescunt rursusque contrahuntur. Quae pulsatio luminositate variabili spectari potest. Luminositas et spatium pulsationis directe alia ab alio dependent: Quo lucidior stella est, eo tardius pulsat. Inde Delta-Cepheidae ad intervallum cumulorum stellarum ac Galaxiarum metiendum adhibentur.
Stella μ Cephei ab astronomo Gulielmo Herschel coloris rutili causa Stella Mali Granati appellata est. Quae stella gigas rubra est 60.000iens lucidior quam Sol noster. Diametrus eius circiter 1.900iens diametri Solis esse existimatur. Id est, si locum Solis teneret, stellae superficies in orbita Saturni Planetae sita esset.