Roman numeral 10000 CC DD.svg

Capricornus (constellatio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Forma constellationis

Capricornus (-i, m.) est constellatio zodiaci in caelo nocturno. Sol nunc hieme (a.d. XIII Kal. Februarias ad a. d. XIV Kal. Martias) in Capricorno versatur. Antiquis autem temporibus erat in solstitio (a. d. XII Kal. Ianuarias) in Capricorno. Capricornus nomen suum dedit etiam signo zodiaco Capricornus.


de forma constellationis

Constellatio Capricorni inter clarissimas constellationes zodiaci habetur; post Cancrum secundum tenet locum. Stellae eius lucidissimae α et δ et ω Capricorni triangulum formant. Noli hoc triangulum confundere cum triangulo ex α Cap et β Aqr et ι Aqr formato, quod magis ad septentrionales spectat potiusque videri potest.

  • Facillime repertu est β Cap, quae sita est in axi capitis Aquilae. Quae stella caput capricorni habetur, et vicina quaedam parva 3° ad septentrionalis versa, α Cap, apicem cornus significat.
  • In linea ab illis duabus stellis formata, 10° ad meridiem versae, duae stellae coniunctae inveniuntur, nempe ψ et ω Cap.
  • Ab hac directione ad occidentem versus quadriangulum satis lucidum invenies, quod ad partes infra caput spectat: θ, ι, γ, denique δ Cap, lucidissimam, quae initium caudae significat.

Triangulum (mag 4) tantum bona condicione videri potest. α et β Cap duo cornua Capricorni formare dicuntur.

Stellae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Stellae Capricorni
Stella Magnitudo
Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
genus
spectrale
Deneb Algedi (δ Cap) 2,85 2,49 38,57 A5m F2 (IV)
Dabih (β Cap) 3,05 -2,07 344 A5:n
Secunda Giedi (α2 Cap) 3,58 0,97 109 G6/G8 III
Nashira (γ Cap) 3,69 0,54 139 A7 III:mp...
ζ Cap 3,77 -1,66 398 G4 Ibp...
θ Cap 4,08 0,65 158 A1 V
ω Cap 4,12 -2,3 629 K4 III
ψ Cap 4,13 3,3 48 F5 V
ι Cap 4,28 0,18 216 G8 III
24 Cap 4,49 -1,53 523 K5/M0 III
36 Cap 4,5 0,8 179 K0 III
Prima Giedi (α1 Cap) 4,75 -1,87 687 G3 Ib
Alshat (ν Cap) 4,77 0,16 272 B9 IV
ρ Cap 4,77 2,37 99 F3 V
η Cap 4,82 1,39 158 A5 V

N. b.: Mumeri a mensuris satellitis Hipparcos dependent.

Data Capricorni constellationis
Nomen Capricornus
Genetivus Capricorni
Abbreviatio Cap
Area 414 gradus quadrati
ordo: 40
Ascensio recta 21° 1'
Declinatio 20° 14'
Videri potest inter +60° ac -90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3
 ?
Stellae magnitudinis < 5,5  ?
Stella lucidissima
- Magnitudo
Deneb Algedi (δ Cap)
2,85
Constellationes
finitimae

de historia[recensere | fontem recensere]

Haec constellatio iamiam ab antiquissimis temporibus nota est, quae iam in tabellis cuneiformibus Babylonicis ante 3 000 annos scriptis memorata est.

In mythologia Graeca capricornus nonnumquam identificatus est cum Amalthea, quae capra Dia (id est Iovem) sicut filium alebat. Alii eum Panem fuisse dicebant qui monstrum Typhona fugavit. Neptunus ille planeta in hac constellatione inventus est ab astronomo Germano Iohanne Gallo iuxta Deneb Algedi (δ Cap) ante diem 9 Kalendas Octobris anno 1846.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]