Eretria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eretria
Ερέτρια / Δήμος Ερέτριας
Eretria (Greece)
Eretria
Eretria
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Area 170 km²
Numerus incolarum 13325
(census anni 2010)
Spissitudo incolarum: 78 incolae per km²
Latitudo 38° 23' N
Longitudo 23° 47' E
Sedes administrativa Eretria
Pagina interretialis www.eretria.gr
2011 Dimos Eretrias.png
Situs Eretriae in regione Graecia Media

Eretria (Graece: Ερέτρια) est urbs Graeciae, in litore occidentali insulae Euboeae et a Chalcide in meridiem versus sita. Circa annum 500 a.C.n. urbs fuit locus medius maximi momenti, sed a Chalcide superata potentiam amisit. Effossiones Eretriae antiquae annis post 1890 coeptae ab anno 1964 a magistratu archaeologico Graeco et a Schola archaeologica Helvetica in Graecia peraguntur. Urbs hodierna post Graeciam liberatam anno 1824 condita his diebus est celeber locus balnearis. Res antiquae Eretriae ac Leucantio repertae in museo Eretriae dispositae sunt.

Demus[recensere | fontem recensere]

Eretriae demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his duobus demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Unitas popularis Numerus incolarum[1]
Amarynthus (Αμάρυνθος) 5871
Eretria (Ερέτρια) 5320
Summa incolarum 12218

Homines aliquo modo cum Eretria coniuncti[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Eretria spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!