Aulis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aulis
Nomen vernaculare olim Αυλίς /
hodie Αυλίδα
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Demus Chalcis
Numerus incolarum 7714
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 24' N
Longitudo 23° 36' E
Cursuale
Situs Aulidis in Graecia
Aulis (Greece)
Aulis
Aulis

Aulis[2] (Graece: Αυλίς, hodie: Αυλίδα) est pristinus demus Euboeae in Graecia 7714 incolarum (status: 2010). Sedes demi fuit Bathys. Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Chalcidis demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[3] Quamvis regionalis Euboeae unitatis pars, non in Euboeae insula patet, sed in continenti, Boeotiae parti boreo-orientali finitima.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Classis Graeca Aulide cum sociis convenisse traditur Troiam profectura. Variatio fabulae notissima narrat Dianam deam Agamemnoni iratam, quia cervam ei sacram interfecisset, classem malacia ab exeundo prohibuisse, qua re Agamemnon Aulide filiam Iphigeniam sacrificaret.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aulis fuit portus antiquus Boeotiae, fere 20 chiliometrorum a Thebis in orientem versus sita. Numquam in civitatem liberam profecta est, sed usque ad annum 387 a.C.n. ad Thebas, deinde ad Tanagram pertinuit.[4]

Antiquitate Aulis fuit notum Dianae (sive Artemidis) sanctuarium, templum cultui eius dedicatum a saeculo quinto a.C.n. usque ad circa annum 400 in usu erat. Templi reliquiae una cum arce quarti saeculi a.C.n. inter illustrissima Aulidis muminenta numerantur.

Anno 396 a.C.n. Agesilaus II, rex Lacedaemoniorum, Agamemnonem imitans exercitum Aulide in Asiam traicere statuit. Brevi tempore priusquam classis exiret, Thebani intervenientes Agesialum ex Boeotia expulerunt.[5] Qua re odium Agesilai erga Thebanos excitavisse putatum est[6], quo rationes inter Spartam et Thebas usque ad pugnam Leuctricam (371 a.C.n.) maxime affectae sunt.

Aulis in litteris[recensere | fontem recensere]

Aulis in Euripidis tragoedia nomine Iphigenia Aulidensi (Graece: Ἰφιγένεια ἐν Αὐλίδι) invenitur. Quod opus multis posteris exemplo fuit, inter alios compositori Christophoro Willibald Gluck (Iphigénie en Aulide) et Ioanni Wolfgang Goethe tragoediam Iphigenie in Tauris scribenti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Gen. -idis, Acc. -ida sive -idem vel -in, Abl. -ide, f.
  3. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  4. Xenophon, Hellencia III
  5. Xenophon, Hellencia III
  6. Xenophon, Hellencia III