Sinus Euboicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sinus Euboicus (Neograece: Ευβοϊκός κόλπος) sive Coela (ōrum, n.) Euboeae (Graece: Κοιλα της Εύβοίας) vel Coela Euboea[1] est pars Maris Aegaei inter Euboeae insulam, quae est sinus litus boreo-septentrionalis, et continentem Graecam ab austro-occidente sitam. Sinus a freto nomine Euripo ad Chalcidem in duas partes dividitur.

Pars sinus septentrionalis circiter 80 chiliometra in longitudinem et usque ad 24 chiliometra in latitudinem patet, parti sinus meridianae longitudo circiter 48 chiliometrorum et latitudo maxima 14 chiliometrorum est.

Sinus Euboicus duobus pontibus ad Chalcidem sitis cum continenti coniuncta est, vetere ponte in parte occidentali, ubi Euripus est angustissimus, et noviore ponte suspensus.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Chalcis

Proprium Euripi est, quod mare sub ponte transfluens quaque septima hora fluctuum cursum invertit. Praeterea in sinu Chalcidensi aestus maris accedunt et reciprocant.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Euripus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Val. Max. 1,8,10 et Liv. 31,47 (sinus Euboicus , quem Coela vocant, suspectus nautis)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]