Euripus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Euripus (discretiva)

Fretum Euripi inter Boeotiam (supra) et Euboeam (infra) a Satellite visum

Euripus (Graece: Εὔριπος, Neograece: Εύριπος) est fretum mundi angustissimum, quod loco angustissimo tantum 40 metrorum patet. Quo insula Euboea a continenti Graeciae separatur et caput Euboeae, urbs Chalcis, in duas partes dividitur.

Proprium Euripi est, quod mare sub ponte transfluens quaque septima hora fluctuum cursum invertit. Praeterea in sinu Chalcidensi aestus maris accedunt et reciprocant.

Peripus duobus pontibus intentus est duas partes urbis Chalcidis coniungens, vetere ponte in parte occidentali, ubi Euripus est angustissimus, et noviore ponte suspensus.

Ab "euripo" in architectura Romana verbum pro labro longo angustoque deductum est.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero de legibus 2,2 - Seneca epistulae 83,5 - Ovidius epistulae ex Ponto 1,8,38 - Fossa circum amplectens: Plinius naturalis historia 8,21 - Suetonius Caes. 39,2.