Quirinus
In Romanorum mythologia, erat Quirinus deus antiquus rei publicae. Augusto principe, fuit "Quirinus" etiam divi Iani cognomen.[1] Nomen istum est a verbo, quod vult "hastam", Quirite ortum.
Historia[recensere | fontem recensere]
Haud dubie erat Quirinus deus belli Sabinorum. Sabinis oppidum quoddam proximum Romae erat, ubi, in monte Quirinale, unus ex collibus Romae septem, aram Quirini erexerunt. Cum sedem suam ibi Romani constituerunt, reciperunt in cultis antiquis suis etiam illum Quirini atque, a saeculi I a.C.n. termino, existimaverunt ipsum deum Quirinum Romulum esse in numero deorum relatum.[2][3] Factus est cito ipse gravissimus deus rei publicae Romanae et est inter deos antiquissimos tres, quibus intererant Mars Iupiterque, admissus.[4] Marcus Terentius Varro notavit Capitolium Veterem esse cultum priorem, qui sedem habebat suam in Quirinale colle, atque colentem Iovem, quem discernit Martialis intra "antiquum novumque"[5], Iunonem ac Minervam,[6]
Deinde, est Quirinus factus nullius momenti, cum gravitatem suam inter Romanos divos perderet. Namque in deis gravissimis sunt ipse Marsque ab Iunone et Minerva successi. Postea, antetulerunt Romani cultui rei publicae quasdam mysticas religiones velut illae Bacchi, Cybeles, et Isidis. Posterius, tantum est paene a flamine suo veritus, qui, tamen, fuit unus ex patriciis flaminibus maioribus, qui prius antegrediebantur maximo pontifici.[7]
Imagines[recensere | fontem recensere]
In antiquam artem Romanam, Quirinus effingebatur tamquam homo barbatus militarem sacerdotalemque vestem induens. Deinde, est fere nunquam in imaginibus posterioris cultus depictus. Ipsi myrtum saepe adiungebatur.
Festi dies[recensere | fontem recensere]
Festivitates deo dicatae erant Quirinalia, quae die 17 Februarii mensis agebantur.
Hereditas[recensere | fontem recensere]
Etsi multa saecula praeterirentur, mons Quirinalis Romae, qui antea est sic a nomine Romuli appellatus, est adeo saepe imperio adiunctus ut sedem regum Sabaudiorum eligeretur atque postea est domum Presides Italiacae Rei Publicae factus.
Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]
- Giorgio Ferri, « Perché leggere ancora « Quirinus. Una divinità romana alla luce della comparazione storica » di Angelo Brelich ? », Anabases, 2017(25) : 179-190. [3]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Id est a Livio in precatione fetialium relatum (I.32.10); Macrobius (Sat. I.9.15);
- ↑ Fishwich, Duncan The Imperial Cult in the Latin West Brill, secunda editio, 1993 ISBN 978-90-04-07179-7 [1]
- ↑ Evans, Jane DeRose The Art of Persuasion University of Michigan Press 1992 ISBN 0-472-10282-6 [2]
- ↑ Inez Scott Ryberg, "Was the Capitoline Triad Etruscan or Italic?" The American Journal of Philology 52.2 (1931), pp. 145-156.
- ↑ Martialis, (V, 22.4) describit locum in Esquilino monte, quo licebat hinc novum Iovem, inde veterem videre
- ↑ Varro, De lingua latina V.158.
- ↑ Festus, 198, L: "Quirinalis, socio imperii Romani Curibus ascito Quirino".