Historia Romae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lupa Capitolina

Hac pagina de Romae historia agit.

Roma antiqua: ab Urbe condita usque ad Imperium[recensere | fontem recensere]

Iacobus Ludovicus David, Il giuramento degli Orazi (Horatiorum Iuratio)

Roma die 21 Aprilis 753 a.C.n. Marci Terenti Varronis sententia condita est, postquam Remus a Romulo fratre necatus fuit. Memoriae proditum est septem reges 244 annos regnavisse, quibus nomina sunt Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius et Tarquinius Superbus.

Res Publica in 509 a.C.n. clamata, Urbs proeliorum longum tempus cum populis Italicis (cum Etruscis, Latinis, Volscis, Aequis) vixit. Latio capto, Roma, postquam bello Gallos, Oscos Samnitesque et Tarentinos, quibus Pyrrhus, Epiri rex, socius erat, vicit, paeninsulam Italicam (a media Italia usque ad Magnam Graeciam) cepit.

Post bella Punica (264-146 a.C.n.) adversus Carthaginem et bella Macedonica (212-168 a.C.n.), et Mediterraneum Mare et Orientis pars in Romae dicione fuerunt. Provinciae Romanae primae creatae sunt: Sicilia, Sardinia, Hispania, Macedonia, Graecia (Acaia), Africa.

Saeculi 2 a.C.n. dimidia extrema pars et saeculum 1 a.C.n. seditionis, civilis belli crudelisque dominationis aetas fuerunt: in hoc tempore Gracchi, Iugurtha, Quintus Lutatius Catulus, Gaius Marius, Lucius Cornelius Sulla, Marcus Aemilius Lepidus, Spartacus, Gnaeus Pompeius, Marcus Licinius Crassus, Lucius Sergius Catilina, Marcus Tullius Cicero, Gaius Iulius Caesar et Octavianus vixerunt; in 27 a.C.n. Octavianus ipse, quondam cum Marco Antonio Lepidoque triumvir (triumviratus secundus), princeps factus est ac Augustus vocatus est: Imperium Romanum coepit.

Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!