Latinitas bona

Carmentalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Apud Romanos antiquos Carmentalia erant feriae in honorem deae Carmentae diebus 11 et 15 Ianuarii (id est die tertio ante Idus et die tertio post Idus) a matronis Romanis celebratae. Id sacrum flamen Carmentalis et pontifices peragebant in sacello deae inter Capitolium et Tiberim sito, prope portam Carmentalem. Quod festum Augustus, poetis adiuvantibus, cum cetera vetere religione renovavit.

Hanc fabulam narravit Ovidius, cur illae feriae institutae essent[1]. Antiquitus matronis Romanis carpento[2] vehi licebat. Cum senatores hoc ius mulieribus adimere voluissent, illae coniuravere ne liberos in posterum maritis ederent. Tum senatus ius priscum restituere coactus est et Carmentalia bina instituerunt (infantibus maribus et femineis), in honorem deae quae parientibus mulieribus favebat. Quae fabula ad usum puerorum inventa ex similitudine verborum Carpentum et Carmenta ducta est. Adeo vera origo huius festi ob vetustatem iam aequalibus Augusti ignota erat !

De ritibus perpauca scimus nisi quod a precante sacerdote Porrima (vel Prosa vel Antevorta) et Postvorta invocabantur. Quae utrum fuerint comites Carmentae et aliae Camenae[3], ut dicit Ovidius, an cognomina ipsius Carmentae parturientes adjuvantis, in incerto est. Commentatores tam antiqui quam moderni haec nomina diverse interpretati sunt : alii ad positionem infantis in utero parturientis pertinere adfirmabant[4] (sive pedes prorsus erant sive caput), alii ad vaticinandi potestatem illa referebant, tamquam Postverta praeterita caneret, Antevorta vero futura[5].

Praeterea nefas erat quicquam ex corio factum illi sacello inferre, quod tamquam ex animali mortuo productum infelix omen fuisset ad deam nascenti vitae praepositam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fortasse tantum cur duplicatae essent, sed antiquiorem originem non tradit.
  2. Genus carri tecti duabus rotis praeditum in usu apud antiquos Romanos.
  3. Plurali numero nonnumquam designantur "Carmentes" : Augustinus, De civitate Dei IV,11 et Servius grammaticus ad Aeneidem VIII,336.
  4. Sic Varro apud * Aulus Gellius Noctes Atticae XVI,16 et multi moderni.
  5. Sic Ovidius Fasti I,631-636. Servius grammaticus ad Aeneidem VIII,336. Macrobius libro primo Saturnaliorum capitulo 7. Apud modernos in primis Georgius Dumézil, La religion romaine archaique Payot,1987, pp 396-398.

Fontes[recensere | fontem recensere]

AetatesExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum
ConstitutionesHistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum
AdministratioSenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia
MagistratusTribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex
LegesLex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis
SocietasPatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti
ExercitusLegio Limes
CulturaCalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFestae(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae
TechnologiaNumeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima
OeconomiaAgriculturaMercaturaAerariumNummi
Lingua LatinaArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae
Scriptores praecipuiApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius
IndicesAnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae