Exercitus Romanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cassis peditum Romanorum (Gallici imperii generis), saeculi primi

Exercitus Romanus magna potestate militari non coepit, sed tempore ab una conlectione militum in multas minores centurias intra maiores legiones evolvit. Ab origine, Graeco exercitu explorato, exercitus Romanus phalange digesta in longissimos militum ordines usus est. Haec forma inhabile movit, et decurrere colles Romanos non potuit, quod pro proeliis in campis Graecis destinata est. Roma victa a Gallis, nova legio Romana phalangem reposuit, et identidem tempore ut novos belli modos accomodaret immutata est.

Designatio[recensere | fontem recensere]

Prima dispositio legionis milites in manipulos censu statuto ab Servio Tullio ordinavit. Hastati viri secunda classi societatis fuerunt, et copias in proelium duxerunt. Divisi in manipulos sexaginta militum, se armaverunt gladio, pilis, armatu, et noto orthogonio scuto. Ad primum agmen cum hastatis leves fuerunt, qui hastam et pila tulerunt et minus armati quam hastati fuerunt. Post hunc ordinem, manipuli sexaginta principum fuerunt peritissimorum militum prima classi. Armati optime, principes hastatos in proelio reposuerunt si vincebantur. Etiam delecti prima classi, triarii principes secuti sunt et, veterani milites, in phalange obsoleta pugnaverunt. Si hi milites victi sunt, rotarii et accensi congressi sunt, defendentes receptum residuorum militum. Una, centum et octaginta principes et rotarii et accensi compleverunt unum ordinem. Hi ultimi milites minime experti et vix honesti fuerunt.

Mutationes[recensere | fontem recensere]

Primae[recensere | fontem recensere]

Denique duces Romani qualis Publius Cornelius Scipio uti arte imperatoria coepit ut adipiscerentur victoriam, vice virium solarum. Ita multae exercitus partes mutatae sunt. Gratia exempli, hastati iam altas plumas in suis galeis gesserunt ut augerent suam simulatam magnitudinem et inicerent metum hosti. Acumen hastae Romane fictum est tam fragile ut flecteretur terra percussa. Igitur hostes remittere has praefractas hastas non potuerunt. Rorarii et accensi in velites coniuncti sunt qui pila ad hostem iecerunt et deinde se agiliter receperunt. Causa artis militaris singuli manipuli ab sexaginta militibus ad centum et sexaginta aucti sunt, et equitatus in decem turmas ductas ab decurionibus tribus divisi sunt.

Mutationes Gaii Marii[recensere | fontem recensere]

Gaius Marius, notus dux Romanus, amplissimas mutations et diu retentas Romanae legioni fecit. Primum Romanum artificium exercitum constituit mutandis necessariis dilectus. Iam licuit capite censis se conscribere qui prius prohibiti erant conscribi quod agros non possederunt. In novo autem exercitu, spatium militiae ab sex annis ad sedecim annos auctum est. Etiam, quod hi pauperes milites bona nisi militaria non habuerunt, facti sunt tam aptati suo duci qui se suscepit ut manerent fidi duci et non civitati Romanae. Privati exercitus iam Romam custodiverunt et igitur magnam facultatem in re publica habuerunt. Marius etiam tres manipulos hastatorum principumque triariorumque reliquit et unicas legiones armatas aeque constituit. Nota legio Romana hoc exemplari ficta est.

Mutationes Gaii Iulii Caesaris[recensere | fontem recensere]

Gaius Iulius Caesar legionem ultra ordinavit et compositionem celebrem statuit. In hac nova constitutione, octaginta milites centuriam ductam ab centurione expleverunt. Sex centuriae unam cohortem expleverunt, et decem cohortes unam legionem ductam ab legato expleverunt. Quaeque legio circa sex milia milites habuit, sed cohors principalis divisio in proelio fuit. Legiones etiam speciales milites incluserunt qui non pugnaverunt sed stipendia plura receperunt. Gratia exempli, aquilifer signum legationis, aquilam, tulit quod magnopere copiis honoratum est. Si in proelio amissum est, legio quoque honorem amisit. Signifer minus gravia signa tulit, et opes exercitus administravit. Tum duodetriginta legiones Romanum exercitum expleverunt. Post hoc culmen potestatis, exercitus paulatim incompositior factus est dum imperium exercitui imperabat ut defenderet fines contra barbaros.

Disciplina[recensere | fontem recensere]

Romani milites uniformiter instituti sunt et iussi sunt imperia adeo sequi ut pugnarent potentissime. Primum didicerunt cito agminibus incedere quod fuit sola vectura utilis. Dum incedebant, omnem suum apparatum portaverunt velut tela cibumque armatumque. Deinde se exercuerunt pugnando falsis telis gravioribus quam naturalibus. Putatum est additiciam gravitatem falsorum telorum milites facere celeriores in proelio. Cum non pugnarent, milites castra in eadem dispositione aedificaverunt. Castra fossa et vallo cincta sunt et intra castra duae viae sunt scissae transversae. Quattuor portae in vallo aedificatae sunt. Aedificare castra eadem auxit efficacitatem quod milites semper dispositionem sciverunt.

Per spatia pacis exercitus aedificia civilia aedificavit velut aquaeductus et vias. His laboribus pecuniam exercitus paravit et milites validiores facti sunt. Multae viae aedificatae exercitu ut transferrent copias cito trans imperium Romanum adhuc hodie videri possunt quod aedificatae sunt tanta diligentia.

Occasus Peditum[recensere | fontem recensere]

Tempore exercitus Romanus sicut machinatio militaris ordinatus est quae vastas regiones vicit civitati et defendit regnum. Cum peregrini victi inciperent complere exercitum pro civibus Romanis, Romana fides abiit ab exercitu. Denique ingentes legiones peditum mox antiquae factae sunt ut exercitus incrementabiliter uti equitatibus coeperunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]