Eques Romanus

Eques apud Romanos appellabatur homo ordinis equestris, qui media dignitate utebatur inter ordinem senatorum et plebem. An quis ad ordinem equestrem pertineret, et a patre et a censu pendebat. Vocabulum equitis sane ab equo originem trahit, cum equites aut equo publico donari aut censum talem habere deberent, ut equum possidere eoque vecti militare possent. In principio tantummodo patricii in equitatu militabant, aliquanto tamen post reges exactos etiam plebei inter equites asciti sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]In republica libera
[recensere | fontem recensere]Initio, a Servio Tullio si historiographiae Romanae credimus[1], in comitiis centuriatis equites, qui plurimi inter cives censebantur, primas centurias 18 formabant et ob id ipsum bellum in equitatu gerebant. Equus publicus ut anulus aureus semper insigne equitum fuit etiam tempore posteriore cum nullam militarem significationem retinebat. Ita a quarto saeculo a.C.n. exeunte atque adhuc sub imperatoribus die 15 iulii (Idibus Quinctiliis) quotannis equitum iuniorum transvectio per urbem fiebat, in sex turmas divisa quibus seviri praeerant[2]. Senatores antequam magistratus peterent atque in album senatus a censoribus inscriberentur equites erant. Magistratus gesti senatores a ceteris equitibus distinguebant.
Secundo saeculo a.C.n. apparet praefiguratio ordinis equestris senatorio oppositi tum cum societates publicanorum provinciarum vectigalia conducebant et lex Sempronia iudiciaria a Gaio Graccho 121 a.C.n. lata iudicia repetundarum senatoribus ademit atque equitibus tradidit[3]. Nam in provinciis diripiendis utilitates equitum et senatorum in diversum abibant. Certamen igitur de iudiciis inter eos fuit usque ad legem Aureliam iudiciariam quae iudicis munus inter senatores et equites aequaliter divisit. Et anno incerto ante Syllam dictatorem equus publicus senatoribus ademptus est qui non iam inter equites numerabantur. Consilium politicum Ciceronis semper fuit concordia duorum maiorum ordinum[4] contra optimates qui privilegia senatus tuebantur.
In summa senatores res publicas gerebant et nisi imperium provinciale acceperant non procul Roma manere debebant; econtra equites in quinque iudicum decurias[5] inscribebantur et iudicandi officio operam dare nonnumquam debebant; alioqui rebus privatis consulebant et saepe in provinciis negotiabantur ubi libenter considebant. Tempore quo agri divites faciebant equites fundos imprimis possidebant et ex eorum reditibus vivebant. Optimum exemplar equitis Romani fuit Ciceronis amicus Titus Pomponius Atticus qui a rebus publicis et bellis civilibus diligenter abstinebat et vitam otiosam et litteris deditam egit Athenis et Buthroti.
Sub imperatoribus
[recensere | fontem recensere]Augustus duos primos ordines reipublicae, senatorium et equestrem, rursus ordinavit. Censum decies sestertium senatoribus, quadringentorum milium sestertium equitibus adsignavit. Ipse imperator equites albo equestri inscribit post annuam recognitionem in qua mores et census candidatorum inspiciuntur (senatusconsultum anni 23). Simul certas praefecturas a se creatas (Aegypti, annonae, vigilum, praetorii) equitibus reservavit. Alios equites in rebus fiscalibus et pecuniariis, item in bonorum suorum administratione adhibuit cum procuratoris titulo[6].
Claudius procurationes multiplicavit et equites palatii tabulariis praeposuit. Simul verum cursum honorum equestrem ordinavit a senatorio dissimilem: tribus militiis inchoabat, plerumque praefectura cohortis, praefectura alae et tribunatu angusticlavio legionis (tribunus laticlavius erat senator)[7]. Deinde procurationes et praefecturas equestres usque ad praefectum praetorio gerebant in quibus hierarchia per salarium indicabatur: ita procurationes sexagenariae, centenariae[8], ducenariae[9] (60 000HS, 100 000HS, 200 000HS annua) fuerunt[10]. Eorum numerus usque ad tertium saeculum inflabatur sed minima pars totius ordinis equestris rebus publicis operam dabat. Paulatim dignitates equestris et senatoria hereditariae factae sunt. Nihil tamen obstabat quominus princeps aut centurionem bene meritum in equestrem ordinem aut equitem bene meritum ad magistratus senatorii honorum cursus promoveret.
A tertio saeculo medio legiones et exercitus ducendi equitibus dantur qui antea senatoribus dabantur. In provinciis legionibus praeditis praesides ordinis equestris inveniuntur ubi antea legati Augusti pro praetore e senatorio ordine fuerant[11]. Simul primores ordinis titulo "viri perfectissimi" honorantur.
At anno 326 imperatore Constantino Magno ordines senatorius et equester in unum coaluerunt et nomen equitis Romani abolevit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius I.42.
- ↑ CIL 11, 3718. CIL 11, 3367. Carolus Fridericus Menser, Dissertatio de annua equitum Romanorum transvectione et de eorundem recognitione seu censura, Lipsiae, 1734
- ↑ Robert J. Rowland, Jr., "C. Gracchus and the Equites", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1965: 361-73.
- ↑ D. H. Berry, "Eqvester ordo tvvs est: Did Cicero Win His Cases Because of His Support for the Eqvites?", The Classical Quarterly, 2003: 222-234
- ↑ CIL 6, 3539: ... equo publico ex quinque decuriis ...
- ↑ Dio Cassius, Historia Romana LII.19 et 25; LIII.15.
- ↑ Suetonius, Divus Claudius 25: Equestris militias ita ordinavit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis daret.
- ↑ CIL 8, 11174
- ↑ Suetonius, Divus Claudius 24.
- ↑ Dio Cassius, Historia Romana LII.25; LIII.15.
- ↑ AE 1915, 00051: διασημοτάτου = perfectissimi.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- P. A. Brunt, "Princeps and Equites", The Journal of Roman Studies, 1983: 42-75
- Mireille Cébeillac-Gervasoni, "L’ordre équestre et la méthode prosopographique", Cahiers du Centre Gustave Glotz, 2011: 69-83
- Benjamin Cohen, "La notion d' "ordo" dans la Rome antique", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1975: 259-282
- Caillan Davenport, A History of the Roman Equestrian Order, Cambridge University Press, 2019 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Ségolène Demougin, Prosopographie des chevaliers romains julio-claudiens (43 av. J.-C. - 70 ap. J.-C.), Schola Gallica Romae, 1992
- Claudius Nicolet, L'ordre équestre à l'époque républicaine (312-43 a. C). T. 1. Définitions juridiques et structures sociales, de Boccard, 1966 Recensio critica
- T. 2. Prosopographie des chevaliers Romains, de Boccard, 1974
- L’ordre équestre. Histoire d’une aristocratie (IIe siècle av. J.-C. - IIIe siècle ap. J.-C.) Actes du colloque international de Bruxelles-Leuven, 5-7 octobre 1995. Schola Gallica Romae, 1999. Recensio critica
- Hans-Georg Pflaum, Les carrières procuratoriennes équestres sous le Haut-Empire romain, P. Geuthner, 1960
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad equites Romanos pertinent
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Birley, Anthony. 2002. Band of Brothers: Garrison Life at Vindolanda.
|
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
- Burton, G. (1987): Government and the Provinces. In J. Wacher ed. The Roman World Vol I
- Bury,J.B. (1898). The History of the Roman Empire from its Foundation to the death of Marcus Aurelius (27 BC-180 AD). Cambridge University Press (Bury(1898)):
- Cornell, T. J. (1995): The Beginnings of Rome
- Eck, Werner (2000): Emperor, Senate & Magistrates. In Cambridge Ancient History 2nd Ed. Vol XI
- Goldsworthy, Adrian (2000): Roman Warfare
- Goldsworthy, Adrian (2003): The Complete Roman Army
- Heather, Peter (2005): Fall of the Roman Empire
- Jones, A.H.M. (1964): Later Roman Empire
- Keppie, Lawrence (1996). "The Army and the Navy" in Cambridge Ancient History 2nd Ed Vol X (The Augustan Empire 30BC - 69 AD)
- Ritner, R.K. (1998): Egypt Under Roman Rule: the Legacy of Ancient Egypt. In Cambridge History of Egypt, Vol I. Ed. C.F. Petry. Cambridge University Press, Cambridge.
- Scheidel, Walter (2006): Population & Demography (Princeton-Stanford Working Papers in Classics)
- Sidnell, Philip (2006): Warhorse
- Smith W. (1890): Dictionary of Greek and Roman Antiquities
- Talbert, Richard (1996): The Senate and Senatorial and Equestrian Posts. In Cambridge Ancient History, Vol X 2nd Edition. Cambridge University Press, Cambridge.
- Tomlin, R. S. O. (1988). The Army of the Late Empire. In The Roman World (ed J. Wacher)
- Greenough, J.B.; Kittredge, G.L. (17 June 2005) [1902]. "The Roman Constitution". The Society for Ancient Languages ("This essay is reproduced in its entirety from 'Introduction: VI. The Roman Constitution', Select Orations and Letters of Cicero. ed. J.B. Greenough & G.L. Kittredge. Boston: Ginn and Company, 1902."
- Hill, H. (July 1938). "Equites and Celeres". Classical Philology 33 (3): 283–290
- "Roman Social Class and Public Display". 2009
- Lendering, Jona (16 August 2012). Livius.org: "Eques (Knight)"
