Lictor
Romae lictor (-oris, m.)[1] olim erat apparitor[2] quidam sive regis, sive magistratus sive imperatoris qui insignia imperii eius, fasces, humero laevo gerebat.
De munere[recensere | fontem recensere]
Lictores magistratus tuebantur atque summovendo vulgo viam eis aperiebant. In ius quoque vocabant quos magistratus citari iubebat vel etiam eos virgis castigabant. In castris supplicium 'more maiorum' sumere eis licebat : poenas dantes ad palum adligabant atque eos virgis caedebant ; postremo si morte damnati erant a magistratu cervices eorum securi frangebant[3]. Intra Urbem contra lex Valeria de provocatione omnibus civibus provocationem a magistratibus ad populum dabat nec quemquam sine iudicio indefensum necare licebat[4].
Numerus lictorum cum maiestate imperii variabat :
- dictatoris: XXIV[5]
- imperatoris: primo XII, deinde XXIV
- per consulem vel alium magistratum consulari postestate praeditum, ut e.g. decemviri legibus scribundis[6] : XII
- per praetorem: VI, Romae : II
- per legatum V
De origine[recensere | fontem recensere]
Lictores ex Etruria Romam tempore regum invecti esse tradebantur[7]. Auctores antiqui lictorem cum ligando coniungebant[8] (confer formulas I,lictor deliga ad palum[9] et I, lictor colliga manus[10]). Si haec etymologia popularis non est, tunc putandum fuisse olim vetus verbum *ligere* a quo suffixo agentis addito lictor factus sit[11] (simili modo legere/lector, legare/legator).
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Graece ῥαβδοῦχοι dicebantur, id est ii qui virgas tenent.
- ↑ Graece ὑπερέτης.
- ↑ Titus Livius I,26 : II,5 et 55 etc. Dion. Hal.. IX,39 et X,21 etc.
- ↑ Dion. Hal. V,19. Cicero, de Rep. II,54. Titus Livius II,55.
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. X,24.
- ↑ Dion. Hal. X,59.
- ↑ Dion. Hal., Ant. Rom. III,61-62. Silius Italicus VIII,483-485. Titus Livius I,8. Strabo, Geogr. V,2,2.
- ↑ Aulus Gellius, Noct. Att. XII,3,4. Festus X,103,1.
- ↑ Tit. Liv. VIII,7.
- ↑ Tit. Liv. I,26.
- ↑ Ernout-Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine, sub verbo lictor.