Imperium Romanum Occidentale
|
||||
| Imperium Occidentale anno 395 | ||||
| Caput | Roma, Mediolanum, Ravenna | |||
| Religio | Catholica | |||
| Gubernatio | Monarchia | |||
| RImperator | ||||
| • 284-305 | Diocletianus | |||
| • 306-337 | Constantinus | |||
| • 395-423 | Honorius | |||
| • 425-455 | Valentinianus III | |||
| • 476 | Romulus Augustus | |||
| Aetas historica | Antiquitas Posterior | |||
| • Terarchia | 285 | |||
| • Roma capta | 410 | |||
| • Dissolutio | 476 | |||
Imperium Romanum Occidentale seu hesperium imperium fuit occidentalis Imperii Romani pars, quam imperator Theodosius I anno 395 a parte orientali divisit; hanc enim filio Arcadio attribuit, illam Honorio.
Anno 429 Vandali ex Hispania migraverunt ad Africam, Visigothos fugentes, ubi regnum sibi fundaverunt. Africa expugnata et Romanis perdita in Italia inopia frumenti incepit. Antea Africa frumentum pro vectigali dare debebat. Nunc autem Vandali pretium pro frumento poscebant. Miseria oeconomica Italiae incepit et excidium imperii Romani occidentalis accelerabatur.[1] Anno 468 Leo primo Augusto Flavio Basilisco militum duce Romani et orientales et occidentales frustra magnum impetum contra Vandalos fecerunt ut annonam Africanam recuperarent. Impetu frustrato aerarium publicum imperii orientalis fuit vacuum.
Anno 476 Odovacar, Romulo Augustulo a dignitate suprema remoto, imperium occidentale exstinxit.[2] Capita imperii fuerunt urbes Mediolanum et Ravenna.
Huic imperio succederunt regna Visigothorum in Iberia et Gallia, Herulorum in Italia, Francorum in Gallia, Burgundionum in valle Rhodani, Vandalorum in Africa et Suevorum in Gallaecia.
Anno 534 Romani orientales in bello Vandalico regnum Vandalorum deleverunt et Africam imperio Romano recuperaverunt. Imperium occidentale autem restitui non iam potuit.
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Christophorus Wickham: The inheritance of Rome. A History of Europe form 400 to 1000. Penguin Books, London 2009, p78, ISBN=978-0-713-99429-2
- ↑ His reign [scil. Romuli Augustuli] was marked by the extinction of the Roman Empire in the West (Eduardus Gibbon, History of the Decline and Fall of the Roman Empire ch. 36).