Cloaca Maxima

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula cloacae maximae aetate imperiali.
Ostium Cloacae Maximae.

Cloaca Maxima (cloaca ex cluere, quod est purgare [1]) sordes Romae in Tiberim auferebat.

Circa annum 150 a.U.c. (vel annum 600 a.C.n.), Lucius Tarquinius Priscus, rex Romae quintus, ut tradunt, eam fabricari iussit. Initio fossa aperta aquae dulcis fuisse videtur, quae rivos collium adiacentium (i.e. Esquilini, Viminalis et Quirinalis) per aream inter Capitolium et Palatium planam nomine Velabrum ad Tiberim ducebat. Cum ea in regione postea Forum Romanum necnon multa alia aedificia exstiterint, Cloacam Maximam sensim obtectam esse constat fontibus de tempore operis dissentientibus. Aquaeductus, qui aquam continenter praebebant, cloacam expediebant.

Latitudine cloaca usque ad 3 m., altitudine usque ad 4 m. explet. Fornix Cloacae Maximae etiam hodie spectari potest prope pontem Aemilium (hodie: ponte Rotto).

Cloaca Maxima per totum spatium imperii Romani bene curata et frequenter refecta esse videtur, ut archeologi cognoverunt. Saeculo 20. ineunte antiquae cloacae partes, quae exstant, cum cloacis modernis coniunctae sunt, quo inundationes Fori Romani prohibeantur[2].

Venus Cloacina a Romanis ut dea systematis cloacarum colebatur, qua de causa ei sacellum in Foro Romano positum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plin., nat. 15,120: cluere enim antiqui purgare dicebant.
  2. Ultima inundatio Fori Romani anno 1901 evenit; cf. etiam Hor., Carm. 1,2,13: Vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Filippo Coarelli: Rom. Ein archäologischer Führer. Philipp von Zabern, Mainz 2000, ISBN 3-8053-2685-8.
  • Samuel Ball Platner. Thomas Ashby: Cloaca Maxima. In: A Topographical Dictionary of Ancient Rome. Oxford University Press, London 1929, S. 126–127 (online).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cloacam Maximam spectant.
Aetates ExordiumMonarchiaRes PublicaImperiumRuina et lapsus ImperiiImperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum
Constitutiones HistoriaAetas regumRes PublicaImperium Romanum
Administratio SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficiumPraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia
Magistratus Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsulGubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex
Leges Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis
Societas PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti
Exercitus LegioLimes
Cultura CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinariaScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFestae(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae
Technologia Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima
Oeconomia AgriculturaMercaturaAerariumNummi
Lingua Latina ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae
Scriptores praecipui ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius
Indices AnnalesConsules rei publicaeConsules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae
templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!
Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!