Lucretius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
T. Lucretius Carus

Titus Lucretius Carus (ca. 9955 a.C.n.) fuit poeta Romanus qui in poemate De Rerum Natura, longo carmine didactico, doctrinam physicam Epicuri exposuit.

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem
quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi vis?
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.
nam simul ac ratio tua coepit vociferari
naturam rerum divina mente coorta
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt. totum video per inane geri res.
apparet divum numen sedesque quietae,
quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina
cana cadens violat semper[que] innubilus aether
integit et large diffuso lumine ridet.
(T. Lucretii Liber III / 1–22)

Vita[recensere | fontem recensere]

Illustrissimus ex Epicureis philosophis, Lucretius natus est anno 94 a.C.n., et mortuus anno aetatis 44, ut scribit Hieronymus in Chronicis Eusebii suis. Idem est auctor Lucretium se propria manu interfecisse:

"Titus Lucretius poeta nascitur: qui postea amatorio poculo in furorem versus, cum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aestatis XLIV."

Sed hodierni rerum gestarum scriptores putant generaliter Hieronymum erravisse; haec res igitur dubia est.

Partes[recensere | fontem recensere]

Poema Lucretii mittitur ad Gaium Memmium et scribantur sex liber in quibus exponetur disciplina Epicurea seminum.

Liber primus: NIHIL GERITUR EX NIHILO in exordio laus Veneris (Aenaedum genetrix) est, hominum deorumque voluptas.Venus invocata est quod Marti roget pacem Romanis. Praeterea laus Epicuro est. Lucretius tandem exponet disciplinam Epicurea: nihil geritur ex nihilo, sed omnia mutant. Semina (corpuscula minima) aeterna, individua, immutabilia est.

Liber secundus: MOTUS ET PROPRIETAS SEMINUM

Liber tertius: ANIMUS RES MORTALEM

Liber quartus: DE SENSIBUS

Liber quintus: ORBS MORTALEM FORTUITUMQUE

Liber sextus: DEFINITIO DE RERUM NATURA

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Lucretius spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Lucretius apud Vicifontem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!