Interrex

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Interrex magistratus Romae antiquae in temporibus regum institutus est. Rege defuncto, senatus unum ex senatoribus interregem creavit. Interrex quinque dies regnavit. Post quinque dies, si rex non electus erat, alius senator interrex creatus est.

Re publica vigente, interrex magistratus quinque dierum fuit, qui comitia centuriata convocavit, ut consules suffecti eligerentur, si uterque consul mortuus est.