Bacchus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Educatio Dionysi, saeculo primo picta, hodie in Palazzo Massimo ad Thermas, i. e. una e 5 partibus Musei Nationalis Romani conservata.

Bacchus (Graece Βάκχος), vel Dionysus (Graece Διόνυσος), apud Romanos etiam Liber pater,[1] in mythologia Graeca et religione Romana fuit vini et ebrietatis deus, Iovis et Semelae filius.

Semele a Iunone decepta Iovem rogavit, ut se in nitore divino monstraret, itaque adusta est; ergo Iuppiter prolem innatum in crure suo collocavit. Dionysus nuper natus a Iove seu Herme in monte Nysa reconditus est; ibi a nymphis nutritus est et a Sileno Satyrisque educatus.

Mulieres Dionysi sectatores Maenades (seu Bacchae seu Bacchantes) nuncupantur.

Festa[recensere | fontem recensere]

Festa Baccho dicata sunt Bacchanalia, die sextodecimo et septimodecimo Martii mensis acta.

Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Appellatus est Bacchus, Bassareus, Bromius, Dionysus, Euhan, Euhius, Iacchus, Liber pater, Lyaeus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bacchum spectant.