Floralia

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Floralia (discretiva)

Floralia sunt feriae Florae deae Romanae quae a die 28 Aprilis ad 3 Maii celebrantur.

Institutio[recensere | fontem recensere]

Anno 240 a.C.n. templum Florae aedificatum atque Floralia ab aedile Marco Publicio L.f. Malleollo instituta sunt. Sumptum templi e multis propter abusum agri publici solutis accepit[1].

Festus[recensere | fontem recensere]

Floralia a Prospero Piatti depicta

Die sacrorum Floralium a meretricibus urbis Romae imprimis celebratorum mimae solebant in scaena saltare nudae lasciviam ex more at arte sua fingentes obscaenam. Valerio Maximo (capite 2.10.8) teste M. Porcio Catone minore ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante populus, ut mimae nudarentur, postulare erubuit. Quod cum ex Fauonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. Quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scaenam reuocauit. Cf. etiam ea, quae in Historia Augusta commemorantur de Elagabalo imperatore, qui amasium suum Hieroclen sic amavit, ut eidem inguina oscularetur. . . . Floralia sacra se adserens celebrare.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Terentius Varro, De lingua Latina, V 158; Publius Ovidius Naso, Fasti, V 279 - 294
  2. Historia Augusta Elagabalus 6.5.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]