Magistratus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Henricus Bullock-Marsham, magistratus stipendiarius Anglicus, anno 1905 depictus

Magistratus est munus publicum vel quidam, qui hoc munus sustinet. Potestates iudiciarias vel legiferas aut exsecutivas habet. Quo sensu lato apud Romanis antiquis adhibebatur. In linguis hodiernis ad sensum iudiciarium restringitur, sed sententia iuris dictionibus variat. In civitatibus legis communis magistratus genus iudicis significat; in civitatibus legis civilis et iudices et procuratores comprehendere solet.

Apud Romanos antiquos[recensere | fontem recensere]

In re publica Romana varia genera magistratuum distinguebantur.[1]

Lex communis[recensere | fontem recensere]

In civitatibus legis communis magistratus est iudex qui delicta minora iudicat, cui commissio pacis mandatur; itaque etiam iudex pacis appellari potest.[2]

Lex civilis[recensere | fontem recensere]

Magistratus in civitatibus legis civilis et iudices et procuratores (prosecutores) comprehendere potest. In Francia, exempli gratia, sunt duo genera magistratuum: magistratus sedilis vel sedens (magistrat du siège, magistrat assis), hic est iudex, et magistratus auditorii vel stans (magistrat du parquet, magistrat debout), hic est procurator.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lewis et Short, s.v. "magistratus".
  2. Black's Law Dictionary, s.v. "[1]".