Proconsul

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Proconsul (-is, m.) erat in re publica Romana consul cuius imperium ultra spatium unius anni prorogabatur. Proconsul necesse erat in bello, quando numerus tenentium imperium, consules enim et praetores, ad exercitum ducendum non iam suppetebat aut felix debebat imperator retinere suum imperium.

Numero provinciarum crescente proconsules ordinarios iuxta magistratus ibi agebant. Lucius Sulla dictator circum annum 80 a.C.n. administrationem provinciarum comparabat: hinc solum proconsules et propraetores post ordinarium magistratum (Romae) provincias accipiebant. Bellis civilibus saepe erant exceptiones, velut prorogatio; sic Caesar erat quinque annos proconsul trium provinciarum (postea etiam quinque annos), cum Gnaeus Pompeius Hispaniam suam provinciam a legatis sinebat administrare.

Circum annum 50 a.C.n., constituebatur inter magistratum et promagistratum esse spatium annorum quinque.

Augusto imperante provinciae dividebantur in imperatoris et senatorias. Cum praefectus esset legatus Augusti pro praetore in provinciis imperatoris, tenebant praefecti provinciarum senatoriarum titulum pronconsul, etsi fuerant praetor et haud consul.

Proconsules illustres[recensere | fontem recensere]