Latinitas bona

Civis Romanus sum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Verbis Civis Romanus sum in imperio Romano cives iura praecipua exigere potuerunt. Casus celeber est apostoli Pauli: cum a populo accusatus esset et tribunus Romanus iuberet eum flagellis caedi et torqueri, ut sciret propter quam causam sic a populo accusatus esset, is se defendit dicens se civem Romanum esse:

Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare? Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, decens: Quid acturus es? Hic enim homo civis Romanus est. Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22:25–29)

Tum saeculo undevicensimo, Henricus Ioannes Temple, tertius vicecomes Palmerston atque primus Britanniarum Regni minister, illa verba recitaverat in oratione quae postea verbis "Civis Romanus sum" designabatur. Palmerston omnes cives Britanniae in toto terrarum orbe ita in iniurias protegendos esse declaravit sicut olim cives Romani ab Romanorum imperio "civis Romanus sum" dicentes protecti essent.

Denique CFA praeses Ioannes F. Kennedy illis verbis usus est, cum Berolinum visitaverit. Quod oppidum tum quaedam insula ut ita dicam fuit circumdatum RPDG civitate communistica. Kennedy dixit quod verba "civis Romanus sum" olim fuerunt, id hodie verba esse Ich bin ein Berliner, videlicet "civis Berolinensis sum."

Liber[recensere | fontem recensere]

Aetates ExordiumMonarchiaRes PublicaImperiumRuina et lapsus ImperiiImperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum
Constitutiones HistoriaAetas regumRes PublicaImperium Romanum
Administratio SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficiumPraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia
Magistratus Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsulGubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex
Leges Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis
Societas PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti
Exercitus LegioLimes
Cultura CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinariaScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFestae(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae
Technologia Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima
Oeconomia AgriculturaMercaturaAerariumNummi
Lingua Latina ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae
Scriptores praecipui ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius
Indices AnnalesConsules rei publicaeConsules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae


Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!