Flavius Claudius Iulianus

Obitus: 26 Iunii 363; Mesopotamia
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Helena
Proles: Flavius
Familia: Constantinian dynasty
Memoria
Flavius Claudius Iulianus (natus Constantinopoli 331 vel 332; mortuus Sumae ante diem 23 Iulii 363), fuit Imperator Romanorum duo tantum annos (ab anno 361 ad annum 363) atque philosophus Neoplatonicus, ultimus paganus rector imperii qui frustra nixus est ut vetustam reformaret atque renovaret religionem Romanam (iam cum Graeca religione commixtam ac ab eo Mithrae Solisque Invicti culto iunctam), cuius ipsa vita in angustias Christianismo adducta erat.
A Constantini Domu oriundus, Caesar fuit in Gallia usque ab anno 355; militum quaedam seditio in 361 atque Flavii Iulii Constantii (aliter nomine “Constantius II” noti) fratris patruelis interitus, qui eodem anno factus est, effecerunt ut imperator Iulianus consalutaretur, honos quo usus est usque ad mortem, anno 363 dum ille expeditioni in Persas praeest supervenientem. Qua de causa brevi in suo regno numquam visitare Urbem potuit et imperium exercuit primum Mediolano, Constantinopoli deinde, quae a 330 publice caput imperii.
Ad eum a Didio Iuliano aut Marco Aurelio Sabino Iuliano (correctore quodam qui Carino imperante iniuste imperium occupavit, aliter “Iuliano Pannoniae” dicto) discernendum et Iulianus II, Iulianus Augustus, Iulianus Philosophus ab hominibus historiae studiosis. Iulianus autem a Christianis cognominatus est “Apostata”, cum quasi insectatorem in eius persona viderent: revera dicendum Iulianum, quamvis ipse animo in religionem Christianam alieno esset, numquam vere persecutiones Christianorum egisse etsi in hos gravius consuluit ac eorum notus obtrectator fuit. Iulianus enim aliorum cultorum non impatiens fuit haud excepta religione Iudaica, adeo ut refectionem voluerit Templi Hierosolymitani ex consilio suo restitutionis confirmationisque variarum religionum indigenarum in imperio, magno cum dedecore iacturaque Christiani monotheismi; tale consilium tamen abiectum est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Iuventus
[recensere | fontem recensere]
Iulianus natus est 6 Novembris(?) anno 331 (aut 332) ex Iulio Constantio Constantini Augusti fratre. Ei mater erat Basilina Iulii Iuliani filia praefecti praetorio Licinii imperatoris, quae anno post Iulianum natum mortua est. Constantius I morte Constantini potestatem munire, trucidationi familiae Iuliani iussit et patrem et cognatos necavit quando quinque anni natus fuit. Iulianus et frater suus Gallus vacui morte et missi sunt ad exsilium in Nicomedia
Educatus est a Mardonio et Eusebio episcopo Nicomediano, deinde 18 annis natus Constantinopolitano. In doctrina Christiana educatus sed etiam in litteris antiquis Homeri et Platonis. Inter exsilium secretus est a quoque neque amici nec aliquis eum visere possuerunt. Etiamsi eruditio suus Christiana est, tractus est multum ad philosophias "Paganas" sicut Neoplatonismus et favorem litteris auctoribus antiquis excoluit. Natali vicessimo, subito crevit se esse cultorem deorum gentilium. Circa eodem tempore, peregrinari in imperio concessus est. Primo studuit Neoplatonismum sub philosopho Aedesio, discipulus pristinus Iamblichi in Asia Minor et tum relatus a discipulo Aedesii ad Maximo Ephesio. Iulianus a Maximo initiatus in religionem Neoplatonicam item varias cultus velut Cultum Mithrae. Quum rebellio in Occidente indicata est ab usurpator Magnentio, antequam ire in itinere expeditioni, Constantius fratrem consanguineum Iuliani Gallum Caesarem fecit in 351. Iulianus autem in 354 cum Gallo accusatus perduellionis et vocatus est ad Mediolanum. Dissimilis ob fratrem Gallum, qui necatus erat, Iulianus absolutus est sed detentus illic uno anno. Permissus est redire Athenas, ubi studia colere perguit. Post rebellionem usurpatoris Magnentii, cum morte Constantis Constantio totum imperium traditum est.
Iulianus Caesar
[recensere | fontem recensere]Quaerens subsidio et Eusebia uxore suadente Constantius titulum Caesaris Iuliano tribuit et factus est imperator Occidentis die 6 Novembris 355. Eodem tempore ei Helenam sororem Mediolani uxori dedit. In Galliam profectus est, quae tum barbarorum incursionibus vexata est. Hos aggressus est et autumno Francos apud Argentoratum pervicit.
Iulianus Augustus
[recensere | fontem recensere]Alamannis Francisque debellatis Galliaque pacata Iulianus Caesar, quum Februario 360 a militibus suis Lutetia in urbe Augustus declaratus Constantio Augusto fratri suo patrueli obviam profectus esset, eo denique in Cilicia mortuo duos tantum annos regnavit. Qui quum auctoritatem deorum veterum restituendam esse ratus, quae beneficia sacerdotibus Christianis ex edicto Mediolanensi essent concessa, omnia sustulisset, a rerum scriptoribus Christianis Apostata cognominatus est. Quae quum ita essent, eruditissimus imperator, qui sapientiae Platonis tantam dedit operam, ut inter scriptores illius aetatis philosophosque maximos numeretur, quum apud doctiores in civitatibus Graecis homines et quidem cultores antiquae pietatis nobiles auctoritate floreret, milites populumque alienavit.
Mors
[recensere | fontem recensere]Postremo bello Persis illato quum Alexandri aemulus gloriae Ctesiphontem Persarum caput frustra obsedisset, in proelio prope Maranga die 26 Iunii 363 mortem obiit: pilo necatus est quod miles Christianus (secundum fontes posteriores) in illum iecerit. Quam ob rem in extremis illud vicisti exclamavisse Galilaee (nam imperator Galilaeum appellabat Christum Christianosque) traditur a Theodoreto rerum gestarum scriptore in historiae ecclesiasticae libro tertio, capite vicesimo quinto.
Opera
[recensere | fontem recensere]Paene omnia scripta lingua Graeca composita sunt.
- Orationes
- Oratio I: Ad laudem Constantii imperatoris (anno 355)
- Oratio II: De factis magnis Constantii imperatoris (scripta, quum Caesar in Gallia fuit)
- Oratio III: Ad honorem Eusebiae imperatricis (anno 355)
- Oratio IV: Hymnus Helii Dei, ad Sallustium amicum scriptus
- Oratio V: Hymnus ad Matrem Deorum
- Oratio VI: In Cynicos ineruditos
- Oratio VII: Ad Heraclium Cynicum
- Oratio VIII: Ad Sallustium profiscentem consolatio
- Epistulae
- Iulianus epistulas multas ad amicos vel inimicos scripsit.
- Saturae
- Caesares
- Misopogon (Is qui barbas odit, anno 362 Antiochiae compositum quo in Antiochiensium vitia invehitur[1])
- Contra Christianos
- Iulianus et librum Contra Galilaeos composuit.
Alii fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Ammianus Marcellinus, Res gestae libri XIV-XXV.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ammianus Marcellinus XXII.14.1-3.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- 1566 : Petrus Martinius Morentinus Navarrus, ed. et interpr., Juliani Imperatoris Misopogon et epistolae Graecé Latineque nunc primùm edita et illustrata. Parisiis: apud Andream Wechelum Textus apud Internet Archive
- 1913-1923 : Wilmer Cave Wright, ed. et interpr., The Works of the Emperor Julian. 3 voll. Londinii: Heinemann (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice) Vol. 1 2 3
- Eruditio vetustior
- G. Reinhardt, Der Perserkrieg des Kaisers Julian. Dessau, 1892
- Eruditio recentior
- R. Andreotti, "L'impresa di Iuliano in Oriente" in Historia vol. 4 91930) pp. 236-273
- Iosephus Bidez, Vie de l'empereur Julien. Lutetiae, 1930
- Javier Arce, Estudios sobre el Emperador Fl. Cl. Juliano: Fuentes literarias, epigrafía, numismática. Matriti, 1984. ISBN 9788400056674 (Paginae selectae apud Google Books)
- Glen Warren Bowersock, Julian the Apostate. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1978. ISBN 0-674-48881-4 (Paginae selectae apud Google Books)
- Robert Browning, The Emperor Julian. Berkeley: University of California Press, 1978. ISBN 978-0-520-03731-1
- David Hunt, "Julian" in The Cambridge Ancient History (2a ed. Cantabrigiae, 1970-2005) vol. 13 (1998. ISBN 0521302005) pp. 44-77 (Paginae selectae apud Google Books)
- Erich Kettenhofen, "Julian" in Encyclopaedia Iranica Online (2009-2012)
- F. Paschoud, "Trois livres récents sur 1'empereur Julien" in Revue des études latines vol. 58 (1980) pp. 107-23
- R. T. Ridley, "Notes on Julian's Persian Expedition (363)" in Historia vol. 22 (1973) pp. 317-330 esp. p. 326
- Gore Vidal, Julian. Novi Eboraci: Little, Brown, 1964 (N.B. narratio mythistorica)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulianum principem spectant (Flavius Claudius Iulianus, Iulianus). |
- Textus et versiones operum apud remacle.org
- De Iuliano[nexus deficit]
| Antecessores: Flavius Arbitio et Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus |
Consul 356 cum Imp. Caes. Flavio Iulio Constantio Aug. VIII |
Successores: Imp. Caes. Flavius Iulius Constantius Aug. IX et Flavius Claudius Iulianus Caes. II |
| Antecessores: Imp. Caes. Flavius Iulius Constantius Aug. VIII et Flavius Claudius Iulianus Caesar |
Consul 357 cum Imp. Caes. Flavio Iulio Constantio Aug. IX |
Successores: Censorius Datianus et Neratius Cerealis |
| Antecessores: Flavius Eusebius et Flavius Hypatius |
Consul 360 cum Imp. Caes. Flavio Iulio Constantio Aug. X |
Successores: Flavius Taurus et Flavius Florentius |
| Antecessores: Claudius Mamertinus et Flavius Nevitta |
Consul 363 cum Flavio Sallustio |
Successores: Imp. Caes. Flavius Iovianus Aug. et Flavius Varronianus |
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus