Flavius Sallustius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Sallustius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus origine Germanica saeculi quarti fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Constantio II imperatore Sallustius vicarius quinque provinciarum, i.e. Viennensis Dioeceseos erat, deinde vicarius Hispaniarum, vicarius urbis Romae erat. Sub Iuliano Caesare in Gallia erat comes consistorii[1]. Iulianus anno 361 Augustus proclamatus Sallustium praefectum praetorio Galliarum fecit[2]. Anno 363 Iulianus Augustus eum collegam consulatus sui quarti fecit[3]. Sallustius acriter per litteras a Iuliano petivit, ne expeditionem Persicam inciperet, quod ei perniciei futuram. Sed Iulianus in hoc consilio perseveravit[4]. Usque ad diem 7 Augusti 363 aut diutius praefectus praetorio Galliarum mansit. Nam die 28 Maii 364 legati dioeceseos Hispaniarum statuam ei in Foro Traiano Romae posuerunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

Forsitan opusculum "Περί Θεών και Κόσμου" (de deis et mundo) a Sallustio inter imperium Iuliani compositum est[5], quod contra Christianos et pro religione Romana nitebatur[6]. Alcimus Alethius rhetor Burdigalensis laudem eius composuit[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1258-59
  2. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 8,1
  3. Op.cit., XXIII 1,1
  4. Op.cit., XXIII 5,5
  5. Textus Graecus
  6. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1269
  7. Decimus Magnus Ausonius, Professores Burdigalenses II


Antecessores:
Claudius Mamertinus et Flavius Nevitta
Consul
363
cum
Flavio Claudio Iuliano Augusto IV
Successores:
Imp. Caes. Flavius Iovianus Aug. et Flavius Varronianus