Roman numeral 10000 CC DD.svg

Paganismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Venus Arelatensis deam Venerem depingit, malum Hesperidum tenentem.

Paganismus[1] sive paganitas[2] (ab adiectivo paganus 'qui in pagis habitat') est indigenarum et polytheisticarum religionum earumque traditionum varietas, cuius in cognitionem nos adduxerunt non solum auctores antiqui, qui de populis eorumque moribus narraverunt, sed etiam anthropologi et archaeologi, qui acta et facta investigationum suarum in lucem protulerunt. Paganismus sensu latiore omnes vulgares et ethnicas religiones, quae non a religione Abrahamea profectae sint, comprehendere putatur.[3]

Parthenon, templum paganum in Acropoli Athenarum situm, ad exemplar gloriae antiquae redintegratus.
Stonehenge. Nonnulla megalithi significantiam religiosam habuisse putantur.

Paganismus recens vel hodiernus, qui etiam neopaganismus appellatur, est vis novorum motuum religiosorum a variis Europae praemodernae religionibus paganis profecta.[4][5] Paganitas hodierna in diversis motibus religiosis exsistit, qui quidem nullam fidei, numinum, rituum, textuum communitatem habent, nec auctoritatem absolutam vindicant ulli. Multae quidem res inter motus paganos magnopere conveniunt, sicut haec opinio, divinitatem in mente hominis et in natura inveniri posse. Qui motus etiam in pluralismo, pantheismo, polytheismo inter se consonant.[6]

Historia[recensere | fontem recensere]

Ab aetate aenea ad aetatem ferream[recensere | fontem recensere]

Antiquitas classica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Religio Graeca antiqua, Religio Romana, Religio Hellenistica, et Cultus imperatorius (Roma antiqua)

Ludovicus Feuerbach paganismum antiquitatis classicae definivit, quem Heidentum appellavit "unitas religionis et civilitatis, spiritus et naturae, dei et hominis,"[7] per notationem mutata, quod homo, sententia pagana, semper ab ethnicitate circumscribitur (hoc est Graeca, Romana, Aegyptia, Iudaica, etc.) ut quaeque traditio pagana etiam traditio nationalis sit. Rerum gestarum scriptores hodierni paganismum potius definiunt totas culturae actiones, intra civicum, potius quam nationalem contextum positas, sine fide scripta vel notione orthodoxiae.[8]

Feuerbach praeterea postulavit originem monotheismi, et ergo finis aetatis paganae, fuisse progressum qui ex philosophia Hellenistica sponte crevit ob contradictionem in ethnico traditionis paganae ingenio et universalitate spiritualitatis humanae (Geist) inhaerentem, tandem religionem spatii universi forma Christianitatis primae parientem.[9]

Essentia paganismi fuit unitas religionis et civilitatis, spiritus et naturae, dei et hominis, sed homo in paganismo non fuit homo solus, sed homo certae gentis: Graecae, Romanae, Aegyptiae, Iudaeae, et itaque eius deus fuit nationalis, certus, praecipuus, numen contra numen vel deum aliorum populorum—numen sic animum contradicens qui essentia humanitatis et eius ingenii est, ut generalis omnium nationum et gentium unitas. Abrogatio huius contradictionis in paganismo fuit philosophia pagana; quia ea hominem ex eius secessu nationali et statu per se sufficienti eripuit, eum supra arrogantiam hominum angusti animi et fidium vulgarium sustulit, sententiam cosmopolitam ei dedit.[10]

Nemo historicus recens Christianitatem natam videt fastigium inclinationis ad monotheismum proprium: assectatores certarum deitatum acceptarum et singularum vocatarum, adeo eorum sacerdotes, alios deos etiam venerabantur.[11]

Paganismus recens[recensere | fontem recensere]

Paganismus recens, vel Neopaganismus, religiones redintegratas amplecti potest, sicut cultus deorum Romanorum, polytheismus Hellenicus, Neopaganismus Slavicus (Rodnovery), Paganismus Reconstructionisticus Celticus, vel reconstructionismus religiosus Germanicus, cum recentioribus traditionibus eclecticis sicut Discordianismus, Wicca, et eius multi consequentes. Saepe autem fit distinctio vel separatio nonnullorum reconstructionistarum polytheisticorum, sicut reconstructionistae polytheistici Hellenici religionis Hellenisticae et Neopagani renovantes sicut Wiccani. Discrimen res varias tractat, sicut momentum orthopraxis accuratae secundum fontes antiquos exstantes, usus et notio magicae, quod calendarium adhiberi et quales feriae observari debent, et usus vocabuli pagani ipsius.[12][13][14]

Pueri cum The Lady of Cornwall in caerimonia pagana in Anglia stant.
Caerimonia handfasting pagana Aveburgi habita (Beltane 2005).
Mjöllnir, malleus Thori, est unum ex signis primis Neopaganismi Germanici.

Multae redintegrationes, potissimum Wicca et Neodruidismus, ex Romanticismo saeculi undevicensimi ortae sunt, certasque occultismo vel theosophiae proprietates quae tum obtinebantur retinent, eas a religione historica rustica (pagana) distinguentes. Plurimi autem Pagani ingenio divino mundi naturalis credunt, et Paganismus igitur saepe describitur "religio telluris."[15]

Sunt auctores Pagani qui coniunctiones motuum redintegrationis polytheisticae saeculi vicensimi cum polytheismo historico et traditionibus hodiernis vulgaris indigenarum religionis investigent. Isaac Bonewits tria vocabula ad hanc discrepantiam explicandam excogitavit.[16]

Prudence Jones et Nigel Pennick in A History of Pagan Europe (1995) religiones paganas per has proprietates digerunt:

In Islandia, sodales Ásatrúarfélagið, vix plus quam mille homines, sunt solum 0.4 centesimae totius numeri incolarum.[19] In Lithuania, multi homines Romuvam exercent, religionem prae-Christianam illius civitatis redintegratam; Lithuania fuit una ex ultimis regionibus Europaeis Christianizata. In civitatibus Anglosaxonicis sicut Australia, Odinismus rite constituitur ex annis 1930 vel ante.

Religiones ethnicae Europaeae ante Christianitatem adventam[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Augustinus, De diversis quaestionibus octaginta tribus, quaestio 83: "consequens est ut paganismus fornicatio deputetur."
  2. Cod.Theod. 15.5.5.
  3. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. Lewis 2004:13.
  5. Hanegraff 2006:84.
  6. Carpenter 2004:40.
  7. Vide theolopias civiles, naturales, et mythicas Marci Terentii Varronis.
  8. Summarium sententiae hodiernae datur in Robin Lane Fox, Pagans and Christians (1989), 31ff: "The modern emphasis on paganism's cult acts was also acknowledged by pagans themselves. It shaped the way they tried and tested Christians."
  9. Ludovicus Feuerbach, Geschichte der neueren Philosophie (1833), Introductio, §1.
  10. Theodisce: "Das Wesen des Heidentums war die Einheit von Religion und Politik, Geist und Natur, Gott und Mensch. Aber der Mensch im Heidentum war nicht der Mensch schlechtweg, sondern der nationell bestimmte Mensch: der Grieche, der Römer, der Ägyptier, der Jude, folglich auch sein Gott ein nationell bestimmtes, besonderes, dem Wesen oder Gotte anderer Völker entgegengesetztes Wesen—ein Wesen also im Widerspruch mit dem Geiste, welcher das Wesen der Menschheit und als ihr Wesen die allgemeine Einheit aller Völker und Menschen ist. Die Aufhebung dieses Widerspruchs im Heidentum war die heidnische Philosophie; denn sie riß den Menschen heraus aus seiner nationellen Abgeschlossenheit und Selbstgenügsamkeit, erhob ihn über die Borniertheit des Volksdünkels und Volksglaubens, versetzte ihn auf den kosmopolitischen Standpunkt."
  11. Fox 1989:35.
  12. Drew Campbell, "About Hellenismos: Some Frequently Asked Questions: Version 2.0," www.ecauldron.net.
  13. Supreme Council of Ethnikoi Hellenes. "Pagans". Supreme Council of Ethnikoi Hellenes 
  14. Arlea Anschütz, Stormerne Hunt (1997). "Call us Heathens!". Journal of the Pagan Federation .
  15. Jayne Lutwyche, "Pagan beliefs: nature, druids and witches," www.bbc.co.uk (BBC), 14 Decembris 2012.
  16. "Defining Paganism: Paleo-, Meso-, and Neo-," versio 2.5.1 (1979, 2007).
  17. Prudence Jones et Nigel Pennick, A History of Pagan Europe (Novi Eboraci: Routledge, 1995), 2.
  18. "Heathenry," www.bbc.co.uk (BBC), 30 Octobris 2003.
  19. Statistics Iceland – Statistics >> Population >> Religious organisations

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Augé, Marc. 1982. Génie du paganisme. Lutetiae: Gallimard. ISBN 2-07-023094-5.
  • Becker, Jürgen. 1996. Pablo: el apóstol de los paganos. Salmanticae: Ediciones Sígueme. ISBN 978-84-301-1276-0.
  • Cameron, Alan G. 2011. The Last Pagans of Rome. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-978091-4.
  • Carpenter, Dennis D. 2004. Emergent Nature Spirituality: An Examination of the Major Spiritual Contours of the Contemporary Pagan Worldview. In Magical Religion and Modern Witchcraft, ed. James R. Lewis. State University of New York Press. ISBN 978-0-7914-2890-0.
  • Davies, Owen. 2011. Paganism: A Very Short Introduction. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-162001-0.
  • Hanegraff, Wouter J. 2006. New Age Religion and Western Culture: Esotericism in the Mirror of Secular Thought. Brill Academic Publishers. ISBN 90-04-10696-0.
  • Hua, Yih-Fen. 2013. Recognitio Maria Effinger, Cornelia Logemann, Ulrich Pfisterer, ed., Götterbilder und Götzendiener in der Frühen Neuzeit: Europas Blick auf fremde Religionen. Sehepunkte 13(5).
  • Lewis, James R. 2004. The Oxford Handbook of New Religious Movements. Oxford University Press. ISBN 0-19-514986-6.
  • O’Donnell, James J. 1979. The Demise of PaganismTraditio 35:45–88.
  • Robert, P., et N. Scott. 1995. A History of Pagan Europe. Novi Eboraci: Barnes & Noble Books, ISBN 0-7607-1210-7.
  • York, Michael. 2003. Pagan Theology: Paganism as a World Religion. NYU Press. ISBN 0-8147-9708-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide paganismum in Victionario.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad paganismum spectant.