Anthemius (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tremissis Anthemii

Procopius Anthemius (natus circa 420 - supplicio affectus est die 11 Iulii 472) fuit imperator imperii Romani parte ad occidentem solem vergenti a die 12 Aprilis 467 usque ad mortem.


Familia[recensere | fontem recensere]

Erat origine nobili, nam pater eius Marcianus magister militum et patricius, inter maiores eius et Procopius, usurpator anni 365 erat. Filiam Marciani imperatoris Marciam Euphemiam in matrimonium duxit, filii fuerunt Flavius Procopius Anthemius, Romulus, Flavius Marcianus atque filia Alypia erat.

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Magister eius Proclus, Neoplatonicus Alexandriae fuit. Anno 453 ad usque 454 Anthemius comes Thraciae, deinde magister militum militavit (454-467). Anno 455 consulatus honore affectus est. Nisi post mortem Marciani Leo I imperator Imperii Romani Orientalis electus esset, Anthemius eum magistratum inisset. Auspiciis Leonis I autem 459-464 feliciter contra Ostrogothos in Illyrico pugnavit, 466/467 etiam Hunnos apud Serdicam vicit.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Post mortem Libii Severi imperatoris occidentalis plus quam annum nemo purpuram a Ricimerio magistro militum potente accepit, propterea quod Leo imperator Libium Severum non probaverat et idcirco Ricimerius cunctabatur. Sed denique Leo I Anthemium imperatorem occidentis imperii fecit. Imperator novus filiam suam Alypiam Ricimerio magistro militum uxorem dedit et multis militibus Constantinopoli profectus tandem Romam advenit, ubi a senatu, populo et Ricimerio comiter acceptus est. Statim bellum contra Vandalos paravit, qui rege Geiserico saepenumero Italiam petebant. Sed duces Romani Ricimerius et Basiliscus saepe iurgaverunt et classis Romana anno 468 flammis deleta est. Etiam contra regem Euricum Visigothorum Romani vincere non potuerunt, sed exercitus eorum 470 caesus est. Tum Anthemius Romae Ricimerium "barbarum" vocavit et filiam suam miseratus est, magister militum autem Mediolano Anthemio nomen "Graeci" dedit. Anno 472 autem Ricimerius cum militibus suis Romam venit et urbem III menses oppugnabat. Tandem urbem expugnavit et Anthemium, qui in ecclesia se abdiderat, supplicio capitali affecit.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Anthemium spectant.
  • De Anthemio in "De Imperatoribus Romanis" (pagina Anglice scripta a Radulpho W. Mathisen)


Antecessores:
Flavius Aetius et Flavius Studius
Consul
455
cum
Imp. Caesare Flavio Placido Valentiniano Augusto VIII
Successores:
Flavius Iohannes et Flavius Varanes; (Romae) Imp. Caesar Flavius Eparchius Avitus Augustus
Antecessores:
Flavius Illustrius Pusaeus et Flavius Ioannes
Consul
468
cum
sine collega
Successores:
Flavius Marcianus et Flavius Zeno