Latinitas bona

Balbinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Decimus Caelius Calvinus Balbinus (natus die ignoto - Romae necatus est a praetorianis initio Maii 238 ) fuit breviter a die 22 Aprilis 238 usque ad mortem cum Pupieno imperator Romanus .

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Natus est circa annos 165 et 170. Pater eius fuit Caelius Calvinus, qui autem fortasse Balbinum adoptavit. Quod eum sodalem Saliorum fuisse satis constat, Balbinum ordine patricio esse natum verisimile est. Historia Augusta eum proconsulem Asiae et Africae et aliarum provinciarum fuisse, sed solum proconsulatus Asiae certus est. Bis erat consul, anno 203 et 213.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Postquam Gordianus II, qui contra Maximinum Thracem consensu senatus imperium petiverat, in Africa a Capelliano, legato Numidiae, caesus est, patres Romae XX viros elegerunt, qui novum imperatorem contra Maximinum eligerent. XXviri Balbinum et Pupienum ex aequo destinaverunt, ut Italiam contra Maximinum defenderent. Tum primum duo Augusti aequales imperium adiministraverunt et ambo pontifices maximi fuerunt. Praeterea Gordianum III, nepotem Gordiani II, Caesarem sibi adiunxerunt et Gordianum I et Gordianum II inter deos numerare decreverunt. Sic se esse successores horum imperatorum demonstraverunt.

Mense Aprili 238 Maximinus imperator a militibus suis, qui bellum civile finire voluerunt, caesus est. Pupienus cum militibus utriusque factionis, cohortibus praetorianis, praesidiis Germanicis Romam reverti potuit, ubi senatus populusque eum magno gaudio salutaverunt. Sed nunc imperatores de primo loco iurgabant: Pupienus res a se in bello gestas demonstrabat, cum Balbinus originem suam saepenumero memoraret. Sed etiam consilia communia ceperunt: Ut Balbinus contra Gothos, sic Pupienus contra Persas bellum movere in animo habuit.

Mors[recensere | fontem recensere]

Balbino et Pupieno perniciei fuit, quod milites cohortium praetorianorum ius imperatoris eligendi sibi flagitabant neque imperatoribus a senatu electis oboedire volebant. Cum nonnulli praetoriani, qui in palatium imperatoris irrumperent, iussu Gallicani et Maecenatis senatorum caesi essent et Gallicanus nonnullos gladiatores contra praetorianos se armare iuberet, hi palatium invaserunt, Balbinum et Pupienum ceperunt, nudaverunt, variis modis vexaverunt denique, postquam audiverunt praesidia Germanica adesse, ut imperatores liberarent, eos necaverunt. Gordianus III nunc Augustus successit.

Fontes de vita et principatu Balbini[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Balbinus spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hartwin Brandt, Kommentar zur Historia Augusta. Vol. 2 pars 5: Maximi et Balbini. Bonnae, 1996
  • R. A. G. Carson, "The Coinage and Chronology of A.D. 238" in Centennial Publication of The American Numismatic Society (1958) p. 181 ff.
  • Xavier Loriot, "Les premieres années de la grande crise du IIIe siécle: de l'avènement de Maximin le Thrace (235) à la mort de Gordien III (244)" in Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt vol. 2 pars 2 (1972) pp. 659-718
  • P. W. Townshend, "The Revolution of A.D. 238: The Leaders and Their Aims" in Yale Classical Studies vol. 14 (1955) pp. 49-105
  • C. E. van Sickle, "A Hypothetical Chronology for the Year of the Gordians" in Classical Philology vol. 22 (1927)

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (usurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Gaius Iulius Asper II et Gaius Iulius Camilius Asper
Consul
213
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Severo Antonino Augusto IV
Successores:
Lucius Valerius Messalla et Gaius Octavius Appius Suetrius Sabinus