Titus (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperatores
gentis Flaviae
Titus, e Museo Luparense
Vespasianus
Liberi
   Titus
   Domitianus
Titus
Liberi
   Iulia Flavia
Domitianus
Liberi
   Filius et filia mortui in infantia


Titus Flavius Sabinus Vespasianus (30 Decembris 3913 Septembris 81) fuit imperator Romanus ab anno 79 usque ad mortem.

Familia[recensere | fontem recensere]

Titus filius senior imperatoris Vespasiani et uxoris eius Domitillae erat. Ipse primo Arrecinam Tertullam (mortuam ante annum 65) in matrimonium duxit, filiam Marci Arrecini Clementis praefecti praetorio, ex qua filiam Iuliam habuit, deinde Marciam Furnillam, ex qua filia ignoti nominis erat[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 61 tribunus militum in Britannia erat. Anno 65 quaestor fuit, tum legatus Legionis XV Apollinaris. Anno 66 Titus patrem suum ad Iudaeam comitatus est, ut rebellionem Iudaeorum oppresserint. Vespasianus imperator anno 69 factus est, et anno 70 Titus Hierosolyma diripuit. Hic Berenicen Ciliciensem, sororem Herodis Agrippae, adamavit. Cum Romam reversus esset, mense Iunio anni 71 triumphum egit. Tum etiam praefectus praetorio factus est. Postea, cum ipse imperator factus est, Arcum Titi aedificandum curavit ut victoriam celebret.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Titus patri suo successit anno 79. Bonus imperator habitus est, gladiatoria munera dans et aedificationem Colossei perficiens. Eruptio Vesuvii et exitium urbium Pompeiorum Herculaneique, ac rebellio Terentii Maximi in regno suo evenerunt.

Mors[recensere | fontem recensere]

Post duos tantum annos Titus febri mortuus est. Inter deos a Senatu delatus est, et exemplar pro imperatoribus posterioribus factus est. Frater Domitianus ei successit.

Fontes de vita et principatu Titi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 113

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Vespasian, Domitian and Titus" in Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories (Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003) pp. 127-146


Antecessores:
Servius Galba Imp. Caesar Augustus II et Titus Vinius (Rufinus?)
Consul
70
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus III et Marcus Cocceius Nerva
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus III et Marcus Cocceius Nerva
Consul
72
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto IV
Successores:
Caesar Domitianus II et Lucius Valerius Catullus Messallinus
Antecessores:
Caesar Domitianus II et Lucius Valerius Catullus Messallinus
Consul
74
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto V
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VI et ipse IV
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus V et ipse III
Consul
75
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto VI
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VII et ipse V
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VI et ipse IV
Consul
76
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto VII
Successores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VIII et ipse VI
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus VII et ipse V
Consul
77
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto VIII
Successores:
Decimus Iunius Novius Priscus et Lucius Ceionius Commodus
Antecessores:
Decimus Iunius Novius Priscus et Lucius Ceionius Commodus
Consul
79
cum
Imp. Caesare Vespasiano Augusto IX
Successores:
ipse VIII et Caesar Domitianus VII
Antecessores:
Imp. Caesar Vespasianus Augustus IX et ipse VII
Consul
80
cum
Caesare Domitiano VII
Successores:
Lucius Flavius Silva Nonius Bassus et Lucius Asinius Pollio Verrucosus