Olybrius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Olybrius
Imperator
Anicius Olybrius.png
D N ANICIVS OLYBRIVS AVG
Principatus 23 Martii vel 11 Iulii23 Octobris vel 2 Novembris 472
Nomen plenum Anicius Olybrius
Partus ignoto anno
Obitus 23 Octobris vel2 Novembris 472
Locus mortis Roma
Antecessor Anthemius
Successor Glycerius
Uxor Placidia
Domus Anicia
Prognati Anicia Iuliana
Religio Christianus

Anicius Olybrius (Romae natus die ignoto - obiit anno 472) fuit consul anno 464 et imperator imperii Romani parte ad occidentem solem vergenti a mense Martio aut Aprilis usque ad mensem Octobrem aut Novembrem 472.

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Olybrius origine praeclarus fuit, nam Anicii erant familia senatorum nobilissima. Anno 455, postquam Geisericus Vandalorum rex Romam expugnavit, Constantinopolim fugit, ubi 464 consulatus honorem suscepit. Placidiam filiam Valentiniani III in matrimonium duxit, e quo unam filiam habuit, Iulianam Aniciam, cum Geisericus rex Vandalorum sororem Placidiae uxorem accepit. Itaque rex Vandalorum Libio Severo anno 465 mortuo Olybrium imperatorem per occidentem postulavit. Sed Leo I imperator orientalis Anthemium praetulit et 467 imperatorem fecit. Anno 472, cum Anthemius et Ricimerius magister militum de imperio bellum moverent, Leo imperator Olybrium Romam misit, ut discordiam finiret.

Imperator[recensere | fontem recensere]

Sed, ubi mense Aprili anni 472 Romam advenit, statim 12 Aprilis a Ricimerio magistro militum imperatorem proclamatus est contra Anthemium, qui 11 Iulii caesus est, postquam copiae Ricimerii Romam expugnaverunt. 19 Augusti eiusdem anni Ricimerius mortem obiit, cui filius Gundobadus magister militum successit. Is re vera Romae regnavit, Leo I autem, imperator orientis numquam Olybrium imperatorem occidentis probavit. Olybrius autem mense Novembri mortem obiit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • De Olybrio in "De Imperatoribus Romanis" (pagina Anglice scripta a Radulpho W. Mathisen)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessores:
Flavius Caecina Decius Basilius et Flavius Vivianus
Consul
464
cum
Flavio Rusticio
Successores:
Flavius Hermenericus et Flavius Basiliscus