Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ammianus Marcellinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ammianus Marcellinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 330; Antioch on the Orontes
Obitus: 395; Roma
Patria: Roma antiqua

Officium

Ammianus Marcellinus (c. 330–c. 400) fuit rerum gestarum scriptor Romanus et quidem in numero ultimorum antiquae religionis cultorum. Opus suum, quo libris XXXI res Imperii Romani gestae narrantur a principatu Nervae anno 96 ad interitum Valentis Imperatoris in proelio apud Hadrianopolim anno 378, Latine scripsit, quamquam in lingua Graeca natus erat. Librorum XXXI quos scripsit tantum ultimi duodeviginti servantur, in quibus res gestae inter annos 353 et 378 exponuntur, dum libri I-XIII deperditi sunt.

De vita[recensere | fontem recensere]

Pauca de vita Ammiani cognovimus et haec paene omnia ipse narravit. De se ipso "miles quondam et Graecus"[1] fuisse dicit. Anno 330 aut paulo antea Antiochiae natus esse creditur,[2] quamquam multum de hac re disputatur et nonnulli hoc refutant.[3] Iam iuvenis miles factus protector domesticus sub Ursicino, magistro equitum, stipendia meruit Nisibi,[4] ubi remansit, donec anno 354 a Gallo revocatus Antiochiam profectus est, ut crimini cuidam laesae maiestatis inquirendo interesset.[5]

Rerum gestarum scriptor[recensere | fontem recensere]

Pagina prima editionis principis operis Ammiani Marcellini anno 1533 editae.

De rebus a Romanis ab anno 96 usque ad 378 gestis Latine scripsit, i. e. ab imperatore Nerva usque ad illam cladem calamitosam Romanis imperatore Valente ad Adrianopolim a Visigothis allatam. Initium Rerum gestarum deperditum est, sed libri qui supersunt res inter 353 et 378 gestas narrant.

Epitome Rerum gestarum librorum[recensere | fontem recensere]

  • Liber XIV: De Gallo Caesare tractatur, de eius saevitia et morte iussu Augusti Constanti. Etiam excursus de Isauris, Saracenis Alamannisque exponuntur et vitia Romanorum vituperantur.
  • Liber XV: Augustus Constantius in Alamannos bellum gerit. Magister peditum Silvanus potestatem Augusteam usurpat et per insidias quibus Ammianus quoque interfuit occiditur. Iulianus Caesar creatur a Constantio.
  • Liber XVI: Bella a Iuliano victa exponuntur in Alamannos, praecipue victoria apud Argentoratum.
  • Liber XVII: Plures res bellicae a Iuliano gestae narrantur. Etiam de victoriis Augusti Constantii exponitur et de pace cum Persis frustra temptata.
  • Liber XVIII: Rex Persarum Sapor Mesopotamiam Romanam aggreditur et Ammianus miles itinera sua narrat.
  • Liber XIX: Amidam urbem Sapor obsidit et capit. Inter defensores etiam Ammianus est, qui ab urbe capta fugit.
  • Liber XX: Ursicinus magister equitum, sub quo Ammianus meruit, titulo suo discingitur. Iulianus Lutetiae a militibus suis Augustus appellatur, sed Constantius litteris titulum Augusti deponere Iulianum iubet, dum Sapor plures urbes Mesopotamias expugnat.
  • Liber XXI: Dum belllum inter Iulianum et Constantium paratur, Constantius morbo moritur.
  • Liber XXII: Iulianus solus Augustus cultum deorum quem clam antea colebat nunc palam profitetur. Aliquae res a Iuliano Augusto gestae narrantur, qui bellum in Persas parat.
  • Liber XXIII: Iter Iuliani contra Persas. Hierosolymae templum Iulianus restaurare frustra conatur. Descriptio machinarum militarium et regionum Mesopotamiae.
  • Liber XXIV: Iulianus quamquam oppida Persica et castella aliquot cum exercitu expugnat, a Ctesiphontis urbis Persarum capitalis obsidione deterretur et iter revertit.
  • Liber XXV: Persae Romanos fugientes persequuntur et Iulianus in proeliis vulneratus moritur. Iovianus Augustus creatur, qui pace ignobili cum Sapore facta subito moritur.
  • Liber XXVI: Valentinianus Augustus creatur et postea Valentem fratrem Augustum consortem constituit. Procopius Oriente res novas molitur, sed a suis desertus et traditus poenam capitalem suscipit.
  • Liber XXVII: De bellis variis Romanorum in Alamannos, Gothos, gentes Britanniae et Africae tractatur. Descriptio provinciarum Thraciae. Gratianus puer Augustus a Valentiniano creatur.
  • Liber XXVIII: Pugnae plures Romanorum narrantur.
  • Liber XXIX: Theodorus notarius quidam potestatem usurpare conatur sed maiestatis accusatus necatur. Saevitia Valentiniani in iuribus narratur, dum Theodosius magister equitum variis bellis vincit.
  • Liber XXX: Romani et Persae de Armenia disputant. Valentinianus cum Alamannis pacem tandem facit et bellum gerens in Illyrico subito exstinguitur. Valentinianus Valentiniani filius minor Augustus ab exercitu suo declaratur.
  • Liber XXXI: Gens Hunnorum, quorum mores descripti sunt, Gothos invadunt ac suis sedibus expellunt ut Gothi in territorium Romanum Thraciae accipi petunt, quod bellum denique fert. Valens Augustus apud Hadrianopolim cum Gothis pugnat, qua pugna Romanus exercitus vincitur et Valens occiditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Amm. Gest. 31.16.9.
  2. Seeck 1906; Matthews 1989, 8.
  3. Fornara 1992: 336-337; Barnes 1993.
  4. Amm. Gest. 14.9.1.2. Thompson 1969: 3; Matthews 1989: 74-77; Rosen 1982: 18-19
  5. Matthews 1989: 34

Editiones et interpretationes[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

Editiones priores selectae[recensere | fontem recensere]

  • Ammianus Marcellinus a Mariangelo Accursio mendis quinque millibus purgatus, & libris quinque auctus ultimis, nunc primum ab eodem inventis. Augustae Vindelicorum: in Aedibus Silvani Otmar, 1533. (Editio princeps)
  • Ammiani Marcellini rerum gestarum qui de XXXI supersunt libri XVIII ex MS. codicibus emendati ab Henrico Valesio, et annotationibus illustrati. Adjecta sunt excerpta de gestis Constantini nondum edita. Parisiis: apud Ioannem Camusat, 1636.

Editiones modernae selectae[recensere | fontem recensere]

  • Ammiani Marcellini quae supersunt ed. Johann Augustin Wagner et Karl Gottlob August Erfurdt. Lipsiae: Weidmann, 1808.
  • Ammiani Marcellini libri qui supersunt ed. Charles Upson Clark. Berolini: Weidmann, 1910-1915. 2 voll.
  • Ammianus Marcellinus with and English translation ed. et interpr. J. C. Rolfe. Cantabrigiae (Mass.): Harvard University Press, 1935-1940. (Loeb Classical Library) (Latine, Anglice)
  • Ammien Marcellin: Histoire ed. et interpr. Édouard Galletier et Joseph Bidez (vol. I), Guy Sabbah (vol. II), Jacques Fontaine, Edmond Frézouls et Jean-Denis Berger (vol. III) Jacques Fontaine (vol. IV), Anne-Marie Marié (vol. V) ac Guy Sabbah et Laurent Angliviel de la Beaumelle (vol. VI). Lutetiae: Les Belles Letres, 1968-1999. 6 voll. (Bibliotheca Budaei) (Latine, Francogallice)
  • Rerum gestarum libri qui supersunt ed. Wolfgang Seyfarth, Lieselotte Jacob-Karau et Ilse Ullmann. Lipsiae: Teubner, 1978. 2 voll. (Bibliotheca Teubneriana)

Interpretationes[recensere | fontem recensere]

  • Ammianus Marcellinus with and English translation ed. et interpr. J. C. Rolfe. Cantabrigiae (Mass.): Harvard University Press, 1935-1940. (Loeb Classical Library) (Latine, Anglice)
  • Le storie de Ammiano Marcellino. Latine et Italice interpretatum cum praefatione ab Antonio Selem. Augustae Taurinorum: Unione Tipografico-Editrice Torinese, 1965. (Italice)
  • Ammianus Marcellinus, Römische Geschichte: Lateinisch und Deutsch mit einem Kommentar. Latine et Theodisce interpretatum cum commentario W. Seyfarth. Berolini: Akademie Verlag, 1968-1971. 4 voll. (Latine, Theodisce)
  • Ammien Marcellin: Histoire ed. et interpr. Édouard Galletier et Joseph Bidez (vol. I), Guy Sabbah (vol. II), Jacques Fontaine, Edmond Frézouls et Jean-Denis Berger (vol. III) Jacques Fontaine (vol. IV), Anne-Marie Marié (vol. V) ac Guy Sabbah et Laurent Angliviel de la Beaumelle (vol. VI). Lutetiae: Les Belles Letres, 1968-1999. 7 voll. (Bibliotheca Budaei) (Latine, Francogallice)
  • Das römische Weltreich vor dem Untergang interpr. Otto Veh cum commentario Gerhard Wirth. Turici: Artemis, 1974, ISBN 3-7608-3514-7. (Theodisce)
  • Ammianus Marcellinus: The Later Roman Empire (AD 354-378) interpr. Walter Hamilton. Harmondsworth: Penguin, 1988. Versio locorum selectorum neque operis omnis (Penguin Classics) (Anglice)
  • Ammiano Marcellino: Storie interpr. Matilde Caltabiano cum commentario. Mediolani: Rusconi, 1989. (Italice)
  • Ammiano Marcellino: Storie ed. et interpr. Giovanni Viansino. Mediolani: Mondadori, 2001-2002. 3 voll. (Latine, Italice)
  • Amiano Marcelino: Historia interpr. María Luisa Harto Trujilllo cum commentario. Matriti: Akal, 2002. (Hispanice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barnes, Timothy D., Ammianus Marcellinus and His World. Classical Philology 88 (1993), pp. 55-70.
  • Barnes, Timothy D., Ammianus Marcellinus and the Representation of Historical Reality. Ithacae: Cornell University Press, 1998.
  • Clark, Charles Upson, The Text Tradition of Ammianus Marcellinus. Ph.D. Diss. Yale: 1904.
  • den Boeft, J.; D. den Hengst et H. C. Teitler, edd., Cognitio Gestorum – The Historiographic Art of Ammianus Marcellinus. Amstelodami – Novo Eboraco: 1992.
  • den Boeft, J.; J. W. Drijvers, D. den Hengst, et H. C. Teitler, edd., Ammianus after Julian. The Reign of Valentinian and Valens in Books 26–31 of the Res Gestae (Mnemosyne Supplementa 289). Lugduni Batavorum: Brill, 2007.
  • den Boeft, Jan, Daniel den Hengst, Hans C. Teitler, Jan Willem Drijvers, Philological and historical commentary on Ammianus Marcellinus. Groningae: 1991 sqq.
  • Drijvers, Jan et David Hunt, edd., The Late Roman World and its Historian. Londinii et Novo Eboraco: Routledge, 1999, ISBN 0-415-20271-X.
  • Fornara, Charles W., Studies in Ammianus Marcellinus I: The Letter of Libanius and Ammianus’ Connection with Antioch. Historia 41 (1992) pp. 328–344.
  • Jenkins, Fred W., Ammianus Marcellinus: An Annotated Bibliography, 1474 to the Present. Lugduni Batavorum: Brill, 2017.
  • Kelly, Gavin, Ammianus Marcellinus: The Allusive Historian. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2008.
  • Matthews, John F., The Roman Empire of Ammianus. Baltimore: Johns Hopkins University Press, 1989.
  • Matthews, John F., The Origin of Ammianus. Classical Quarterly 44 (1994) pp. 252–269.
  • Rosen, Klaus, Ammianus Marcellinus. Darmstadt 1982 (Erträge der Forschung 183).
  • Rowell, Henry Thompson, Ammianus Marcellinus, soldier-historian of the late Roman Empire. University of Cincinnati, 1964.
  • Sabbah, Guy, La méthode d'Ammien Marcellin: Recherches sur la construction du discours historique dans le Res gestae. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1978.
  • Sabbah, Guy, Ammien Marcellin, Libanius, Antioche et la date des derniers livres des Res gestae. Cassiodorus 3 (1997) pp. 89–116.
  • Seager, Robin, Ammianus Marcellinus: Seven Studies in His Language and Thought. University of Missouri Press, 1986, ISBN 0-8262-0495-3.
  • Seeck, Otto Karl. Die Briefe des Libanius zeitlich geordnet. Lipsiae: Teubner, 1906.
  • Thompson, E. A., The Historical Work of Ammianus Marcellinus. Groningae: 1969

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Ammianus Marcellinus apud Vicifontem.