Diocletianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Diocletianus in nummo depictus.

Diocletianus, plene Gaius Aurelius Valerius Diocletianus, natus nomine Diocles die 22 Decembris, fortasse anni 245 Salonae in Dalmatia; mortuus anno 313 in palatio suo apud Salonam. Imperator Romanus fuit ab 20 Novembris 284 usque ad 1 Maii 305.

Ante Imperium[recensere | fontem recensere]

Pater erat scriba apud villam Anullini. Matris nomen Dioclea fuit. Ipse libertus senatoris Anullini erat[1]. Diocles, vir summi ingenii ac rei militari peritissimus - certaverat inter alia in Moesia imperatoribus Aureliano et Probo[2] - anno 283 consul I suffectus electus est, anno 284 dux Protectorum domesticorum Numeriani imperatoris factus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem duxit Priscam et ex ea filiam habuit Galeriam Valeriam, quae postea Galerio imperatori nupsit.[3]

Imperator Romanus[recensere | fontem recensere]

Post mortem dubium imperatoris Numeriani Diocles Lucium Flavium Aprum praefectum praetorio, quem Carini necis accusaverat, necavit 20 Novembris 284 apud Nicomediam exercitus voluntate purpuram sumpsit. Cum imperator factus esset, Diocles sibi imposuit nomen Diocletianum. Anno 285 ille contra Carinum fratrem Numeriani pugna apud Margum facta certavit. Quamquam proelio victor erat, Carinus a militibus suis mense Augusto vel Septembris 285 necatus est. Itaque Diocletianus solus dux Imperii Romani fuit, eodem anno consul II suffectus erat.

Maximianus consors imperii[recensere | fontem recensere]

Delegit comitem bellorum Maximianum, dux Pannonicus peritus rei militari sed maxime illitteratus, ac mense Decembri 285 eum Caesaris honorem dedit. 1 Aprilis 286 eum etiam Augustum nominavit. Cum ipse cognomen Iovii assumpsit, Maximianus collega nunc Herculius nominabatur. Proximis annis imperatores contra barbaros certaverunt, Diocletianus in oriente, Maximianus in occidente parte imperii.

Britanniae motus (286–297)[recensere | fontem recensere]

Mense Decembri 286 Carausius usurpator, adhuc praefectus classis Britanniae, purpuram sumpsit et in hac provincia ad annum 293 rexit, dum Allectus eum necat et nunc in Britannia et Gallia septentrionali imperator se gessit.

Tetrarchia[recensere | fontem recensere]

21 Maii 293 ipse Galerium ad provincias ad Danubium sitas protegendas Caesarem fecit, Maximianus autem Constantium ad eundem gradum honoris sustulit.[4] Constantius Carausium usurpatorem vincere debuit. Constantius una cum Iulio Asclepiodoto praefecto praetorio Britanniam invasit, Allectum successorem Carausii vicit et necavit atque Britanniam iterum cum imperio Romano coniunxit. Ipse Diocletianus, anno 294 contra Sarmates certavit—eo anno et 20 Novembris decennalia sua in Nicomedia celebravit—et 296 contra Carpes pugnavit. Eodem anno Persae rege Narse duce Armeniam invaserunt. Romani nunc bellum Persis intulerunt: primo Galerius Caesar anno 297 apus Carrhas victus est, sed 298 Romani victores erant. Anno 297 et 298 Diocletianus contra Lucium Domitium Domitianum, qui in Aegypto purpuram sumpserat, pugnare debuit,[5] Aurelium Achilleum successorem Domitiani vicit. Proximis annis ad 301 Diocletianus in Syria versatus est.

Leges novae[recensere | fontem recensere]

Diocletianus reformandam esse rem publicam, ut barbaros arcere posset, putavit. Itaque multas leges tulit:

  • Anno 295 cum aliis imperatoribus edictum de nuptiis promulgavit
  • 1 Septembris 301 tetrarchae legem pretiis rerum venalium tulerunt, qua pretia nimium aucta vetarentur.
  • Vectigalia reformabantur: Neque iam Italia nunc libera vectigaliis fuit.
  • Imperium Romanum divisis provinciis veteribus nunc circa 110 provincias novas habuit. Hae ad duodecim Dioeceses pertinuerunt. Quattuor praefecti praetorii in diversis partibus imperii nunc administrationem regebant et compluribus diocesibus imperabant. Praefecti autem militibus praetorianis non iam praefuerunt.

Edicta contra Christianos[recensere | fontem recensere]

Ut religionem pristinam restituerent, Diocletianus et Maximianus 24 Februarii 303 edictum contra Christianos promulgaverunt, ecclesias rescindi iusserunt et Christianis ad deis Romanis sacrificandum cogere temtpaverunt. Qui sacrificia negaverunt, etiam necati sunt.

Vicennialia et abdicatio[recensere | fontem recensere]

Una cum Maximiano Diocletianus 20 Novembris 303 Romae triumphavit et vicennalia egit. Die 1 Maii 305 ambo imperatores abdicaverunt. Galerius et Constantius nunc Augusti facti sunt et Maximinus Daia in oriente atque Flavius Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. Diocletianus Nicomediam reliquit et Spalati palatium maximum adiit, ubi annos ultimos vivere in animo habebat. Sua sponte se recesserat e vita publica, ut successores optimi sine caede imperium adirent, sed mox plures imperatores se proclamaverunt, i.a. filii Augustorum pristinorum Maximiani et Diocletiani.

Consilium imperatorum Carnuntii[recensere | fontem recensere]

Mense Novembri anni 306 imperatores Galerius, Maximianus Diocletianusque Carnuntum veniunt, ut de imperio Romano regendo et dividenso decernerent. Diocletianus senior Augustus consul X electus venit, ut iurgia componeret. Quamquam rogatus, ut iterum ipse purpuram sumeret, id negaverat.

Sex autem duces imperium poscebant:

  • Galerius Augustus, qui Illyricum et Asiam possidebat
  • Maximinus Daia Caesar Galerii, qui Aegyptum et Oriens habebat
  • Constantinus I Caesar, qui post mortem Constantii I patris die 25 Iulii 306 a militibus suis imperator salutatus est et Britanniam, Galliam Hispaniam occupabat et nomen Augusti petebat
  • Maximianus Augustus pristinus, qui socius Constantini in Gallia vivebat et Augusti honorem iterum appetebat
  • Maxentius filius Maximiani, qui 28 Octobris 306 Romae usurpator purpuram sumpserat, in Italia et Africa regnabat, sed ab aliis non probabatur
  • Licinius, quam Galerium novum Augustum occidentis successorem Flavii Valerii Severiqui a Maxentio et Maximiano victus et 16 Septembris 307 necatus erat, facere in animo habebat.

Haec de iis constituta sunt:

  • Maximianus Diocletiano suadente iterum imperium abdicavit
  • Constantinus Caesar tantum occidentis nominatus est
  • Novus Augustus occidentis 18 Novembris 308 Licinius nominatus est, qui numquam antea Caesar fuerat.
  • In oriente Galerius Augustus Maximinum Daiam Caesarem fecit.
  • Caesares Constantinus et Maximinus nunc Filii Augustorum nominati sunt.
  • Maxentius pro usurpatore habebatur.

Constantinus autem tamen Augustum se esse praedicabat, Maximinus Daia ab anno 310 titulum Augusti gerebat.

Mors[recensere | fontem recensere]

Die 3 Decembris 313 Diocletianus in palatio suo mortuus et sepultus, deinde consecratus est.

Fontes de vita et imperio Diocletiani[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Diocletianus apud Vicifontem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stephen Williams, Diocletian and the Roman Revovery, Novi Eburaci 1985
  2. Zonaras XII 31
  3. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 269.
  4. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 266.
  5. Eutropius, Breviarium IX 22–23.


Antecessores:
Marcus Iunius Maximus II et Vettius Aquilinus
Consul
287
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maximiano Augusto
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus II et Pomponius Ianuarianus
Antecessores:
Marcus Magrius Bassus et Lucius Ragonius Quintianus
Consul
290
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maximiano Augusto III
Successores:
Gaius Iunius Tiberianus II et Cassius Dio
Antecessores:
Afranius Hannibalianus et Iulius Asclepiodotus
Consul
293
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maximiano Augusto IV
Successores:
Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar et Gaius Galerius Valerius Maximianus Caesar
Antecessores:
Marcus Nummius Tuscus et Gaius Annius Anullinus
Consul
296
cum
Gaio Flavio Valerio Constantio Caesare II
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus V et Gaius Galerius Valerius Maximianus Caesar II
Antecessores:
Marcus Iunius Caesonius Nicomachus Anicius Faustus Paulinus II et Virius Gallus
Consul
299
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maximiano Augusto VI
Successores:
Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar III et Gaius Galerius Valerius Maximianus III
Antecessores:
Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar IV et Gaius Galerius Valerius Maximianus IV
Consul
303
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maximiano Augusto VII
Successores:
ipse IX et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VIII
Antecessores:
ipse VIII et Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maximianus Augustus VII
Consul
304
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maximiano Augusto VIII
Successores:
Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar V et Gaius Galerius Valerius Maximianus V
Antecessores:
* Romae: Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII et Galerius Valerius Maximinus Caesar
Consul
308
cum
Imp. Caesare Galerio Valerio Maximiano Augusto VII
Successores:
*Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus II et Marcus Valerius Romulus II