Flavius Taurus
Appearance
Flavius Taurus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator ac vir publicus Romanus saeculi quarti erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius humili loco natus erat. Ipse tres filios habuit: Armonium, qui circa annum 391 mortuus est, Flavium Eutychianum praefectum praetorio et consul anni 398 atque Aurelianum, qui anno 400 consul electus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Taurus annis 355 - 361 praefectus praetorio Italiae fuit et deinde anno 361 consul ordinarius una cum Flavio Florentio. Consules a Constantio II imperatore nominati sunt, qui tum bellum civile contra Iulianum Caesarem parabat. Qui, cum Italiam expugnaret, consules fugerunt in oriente imperii ad Constantium. Qui autem mortuo consules capti et accusati sunt. Taurus damnatus et Vercellas in exilium missus est[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXII 3,4
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus X et Flavius Claudius Iulianus Caesar III |
Consul 361 cum Flavio Florentio |
Successores: Claudius Mamertinus et Flavius Nevitta |