Jump to content

Marcus Cassianus Latinius Postumus

E Vicipaedia
(Redirectum de Postumus (imperator))
Antoninianus Postumi imperatoris

Marcus Cassianius Latinius Postumus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 269 Moguntiaci) usurpator Romanus ab anno 260 ad usque mortem fuit.

De eius origine non multum scimus, patria Gallia fuit, humili familia natus fuit[1].

Gallieno imperatore regnante praeses provinciae Germaniae Superioris fuit, cum anno 260 Germani Galliam invaserunt. Cum Postumus Francos quosdam, qui incolas provinciae diripuerant, cepisset, iurgium de praeda barbarorum ortum est. Cum Postumus eam inter milites divisisset, Saloninus Caesar, qui tum Coloniae Agrippinae fuit, Silvanusque praefectus praetorio et tutor Salonini, postulaverunt, ut res recuperatae dominis propriis restituerentur. Itaque Postumus purpuram ipse sumpsit et Coloniam Agrippinam obsidebat. Quamquam Saloninus nunc Augustus proclamatus est, eius milites eum Silvanumque anno 260 exeunte Postumo tradiderunt, qui ambos necare iussit.

Imperium Galliarum

[recensere | fontem recensere]

Anno 261 et Britannia et Hispania eum Augustum salutaverunt, sed tamen Postumus Gallienum non petebat, sed Coloniam caput eius imperii fecit. Ibi senatum, consules, praetorianos proprios creavit, feliciter Galliam contra Germanos defendebat. Anno 265 Gallienus rebus in oriente in ordinem redactis ei bellum intulit, sed ab Aureolo duce traditus nihil profecit.

Anno 268, cum Manius Acilius Aureolus denuo contra Gallienum rebellaret, hac occasione usus non est, sed in Gallia mansit. Qua re spe decepti aliqui duces militum contra eum motum fecerunt: Ulpius Cornelius Laelianus, quem apud Moguntiacum vicit, et Marcus Aurelius Marius, qui, cum Postumus militibus interdixit, ut Moguntiacum captum diriperent, a militibus Augustus proclamatus Postumum caedere iussit.

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 243
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus