Iosephus Bidez

E Vicipaedia
Iosephus Bidez

Iosephus Bidez (natus in vico Frameries die 9 Aprilis 1867, vitaque functus Gandavi (Oostakker) die 20 Septembris 1945) fuit philologus classicus Belgicus.

Didicit philosophiam in Universitate Studiorum Leodensi, doctoratu accepto, creatus est professor in Universitate Studiorum Gandavensi, ubi sibi praecipue dedit studio religionum quae tempore antiquitatis posterioris florebant. Factus est socius variarum academiarum doctarum.

Insigniter scripsit de vita Empedoclis atque Porphyrii. Etiam librum de Imperatore Iuliano Apostata conscripsit, cuius scriptorum editionem criticam in lucem prodiit.

In fine suae vitae sese multum dedit ad magiam alchemiamque antiquas discendas. Una cum Franz Cumont, librum de Magis hellenizatis publicavit.

Praecipua scripta[recensere | fontem recensere]

  • Vie de l’Empereur Julien, Paris 1930
  • Joseph Bidez, Gabriel Rochefort, Christian Lacombrade: Julien. Œuvres complètes, Les Belles Lettres, Paris 1924–64.
  • Sozomenus. Kirchengeschichte. Herausgegeben von Joseph Bidez. Eingeleitet, zum Druck besorgt und mit Registern versehen von Günther Christian Hansen, Berlin 1960.
  • Philostorgius. Kirchengeschichte. Mit dem Leben des Lucian von Antiochien und den Fragmenten eines arianischen Historiographen. Hrsg. von Joseph Bidez, 1913; 3. Auflage, bearb. von F. Winkelmann, Berlin 1981.
  • Joseph Bidez et Franz Cumont, Les mages hellénisés : Zoroastre, Ostanès et Hystaspe d'après la tradition grecque, Les Belles Lettres, coll. « Collection d'études anciennes 134 », Paris 2007, (prima editio 1938).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!