Cilicia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cilicia provincia
Isauria in libro manu scripto Notitia dignitatum a Peronet Lamy picta

Cilicia fuit provincia Romana, partem orientalem litoris meridiani Asiae Minoris comprehendens, nunc Turciae regio Çukurova, vel provinciae Adana, Mersin, Osmaniye, atque Hatay.

Pomponius Mela haec de Cilicia scripsit:

At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re sinus Issicus dicitur. procul inde Hammodes promunturium inter Pyramum Cydnumque fluvios iacet. Pyramus Isso propior Mallon praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit. deinde urbs est olim a Rhodiis Argivisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc Pompeiopolis tunc Soloe. iuxta in parvo tumulo Arati poetae monimentum ideo referendum, quia—ignotum quam ob causam—iacta in id saxa dissiliunt. non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, angusto tergore continenti adnexum.

supra specus est nomine Corycius singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius. grandi namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum clivo satis arduum ex summo statim vertice aperit. tunc alte demissus et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus undique, et totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac pulcher, ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari duravere non satiet. unus in eum descensus est angustus asper quingentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quiddam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus. ubi ad ima perventum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus. terret ingredientes sonitu cymbalorum divinitus et magno fragore crepitantium. deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior, ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. ibi ingens amnis ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. intra spatium est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum. totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat.

alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque umquam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus. duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni propior.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pomponius Mela, De chorographia 1.70.1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Cilicia in Smith, Dictionary of Greek and Roman Geography (1854)
  • De Cilicia in Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898)
Vexillum Romae Provinciae Imperii Romani Imperium Romanum

Achaea | Aegyptus| Africa | Alpes Cottiae | Alpes Graiae | Alpes Maritimae | Alpes Poeninae | Aquitania | Arabia Petraea | Armenia | Asia | Assyria | Baetica | Bithynia et Pontus | Britannia; inferior, superior | Cilicia | Corsica et Sardinia | Creta et Cyrene | Cyprus | Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae | Dacia Aureliana | Dalmatia | Epirus | Galatia | Gallia Belgica | Gallia Cisalpina | Gallia Lugdunensis | Gallia Narbonensis | Germania Inferior | Germania Superior | Hispania Tarraconensis; Gallaecia; Carthaginensis| Iudaea | Lusitania | Lycia et Pamphylia | Macedonia | Mauretania Caesariensis | Mauretania Tingitana | Mesopotamia | Moesia; Inferior, Superior | Noricum | Numidia | Pannonia; Inferior, Superior | Raetia | Sicilia | Syria; Coele, Phoenice | Thracia