Flavius Florentius

E Vicipaedia

Flavius Florentius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator ac vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Florentius annis 357 - 361 praefectus praetorio Galliarum erat. In proelio apud Argentoratum anno 357 Florentius pugnam ineundam esse censuit[1], quam Iualianus Caesar deinde vicit. Eodem anno autem Florentius suasit, ut vectigalia provinciarum suae praefecturae tollerentur, quod minus pecuniae in fiscum venisset quam superioribus annis. Sed Constantio II Augusto sententia Iuliani placuit, qui dixerat, provincias esse gravi bello et incursionibus Germanorum exhaustas[2]. Anno 360 Florentius rescripta Constantii tradidit, qui copias ad bellum contra Persas gerendum a Iuliano Caesare poposcit. Tum Viennam se recepit[3]. Iuliano Augusto proclamato Florentius - interim consul anni 361 una cum Flavio Tauro nominatus est - Florentius e Gallia fugit. Constantius eum et praefectum praetorio Illyrci fecit. Constantio autem 3 Novembris 361 mortuo Florentius fugit neque repertus est. Tamen Chalcedontis a Iuliano in absentia accusatus et mortis damnatus est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XVI 12,14
  2. Op.cit., XVII 3,2-5
  3. Op.cit., XX 8, 20-21
  4. Op.cit., XXII 3, 6


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus X et Flavius Claudius Iulianus Caesar III
Consul
361
cum
Flavio Tauro
Successores:
Claudius Mamertinus et Flavius Nevitta