Flavius Varronianus

E Vicipaedia

Flavius Varronianus (natus 363, mortuus ignoto anno) filius imperatoris Ioviani et Charitonis erat. Iovianus, anno 363 post mortem Iuliani imperatoris in bello Persico successor imperator electus cum nobilissimo puero 1 Ianuarii 364 Ancyrae consulatum coepit. Nam pater Ioviani Varronianus Maior quendam Varronianum post Iovianum imperatorem factum consulatum gesturum esse somniaverat.
Sed pater iam 17 Februarii eiusdem anni mortem obiit[1]. Patre mortuo filiolus uno oculo caecatus est. Iohannes Chrysostomus anno 380 epistulam "ad iuniorem Viduam" (Charitonem), quo de eius filio vivo scripsit. Sed nihil praeterea de Varroniano audimus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 326


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Claudius Iulianus Augustus IV et Flavius Sallustius
Consul
364
cum
Imp. Caesare Flavio Ioviano Augusto
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus