Saloninus (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antoninianus Salonini

Publius Licinius Cornelius Saloninus (natus anno 242 - Coloniae Agrippinae necatus est anno 260) fuit filius iunior Gallieni imperatoris. Anno 258, postquam frater maior Valerianus II Caesar mortuus est, a patre Caesar factus et cum Silvano praefecto praetorio tutore Coloniam Agrippinam missus est. Cum anno 260 Marcus Cassianus Latinius Postumus dux militum Francos quosdam, qui incolas provinciae diripuerant, cepisset, iurgium de praeda barbarorum ortum est. Cum Postumus eam inter milites divisisset, Saloninus Silvanusque postulaverunt, ut dominis propriis restituerentur. Itaque Postumus purpuram ipse sumpsit et Coloniam Agrippinam obsidebat. Quamquam Saloninus nunc Augustus proclamatus est, eius milites eum Silvanumque anno 260 exeunte Postumo tradiderunt, qui ambos necare iussit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saloninus (imperator) spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!