Marcus Aurelius Marius

Marcus Aurelius Marius (nescimus quo anno natus sit, mortuus est anno 269) fuit Imperator Imperii Galliarum.
Ante imperium[recensere | fontem recensere]
Marius antequam imperator factus faber ferrarius fuit[1]. Postea miles factus est: Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Marmurium, nonnulli Veterium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt.[2]
Imperium et mors[recensere | fontem recensere]
Imperator factus est mense Maio vel Iunii 269, fortasse Moguntiaci, post caedem Marci Cassiani Latinii Postumi. Quamquam auctores imperio suo non plus quam tres dies dabant[3], numerus nummorum eius ostendere videntur eum circa tres menses regnavisse[4]. Post tres menses necatus est: Occisus est a quodam militer, qui, cum eius quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux esset vel cum imperium cepisset. Addidisse vero dicitur interemptor: "Hic est gladius quem ipse fecisti."[5]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Historia Augusta, Triginta Tyranni, 8,1. Hoc loco etiam homo fortissimus descriptus est
- ↑ Historia Augusta, loc. cit., § 3
- ↑ Historia Augusta, loc. cit., §1; Aurelius Victor, De Caesaribus, 33,9-11
- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 245
- ↑ Historia Augusta, loc.cit. §§6-7