Nicomedia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Olbia (discretiva)

Collocatio Nicomediae


Nicomedia (Turcice: Izmit, Graece Νικομήδεια, ante Nicomedem I Olbia nominata ut docebat Plinius [1]) est Turciae urbs 287970 incolarum iuxta Propontidem et provinciae Kocaeli caput. Ante imperium Ottomanicum caput regionis historicae Bithyniae erat.

Historica[recensere | fontem recensere]

A rege Nicomede I anno 264 a.C.n., incolis vicinarum urbium eo translatis, magnifice condita ut caput regni fieret, Romanorum tempore quoque rectorum provinciae sedes erat e quibus fuit praeclarus scriptor Plinius Minor[2]. A Septimio Severo cuius partibus Nicomediae incolae favissent tum cum vicini Nicaeenses partes adversas sequebantur, urbs ornamentis multis decorata est. Diocletianus sibi palatium ibi aedifivavit unde partem orientalem Romani imperii regeret. Saepe terrae motibus quassata est. In primis die 24 Augusti 358 ingens terrae motus urbem delevit et plurimos homines necavit[3]. Iulianus imperator qui ibi ab episcopo Eusebio educatus erat pecunias e quibus restitueretur dedit[4]. Sed iam anno 362 exeunte terra iterum mota est[5] et postea denuo imperante Theodosio II et Iustiniano.

Administratio ecclesiastica[recensere | fontem recensere]

Nicomedia est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Clari incolae[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Naturalis Historia V.148
  2. Epistularum liber decimus. Vide in primis epistolam 34 de incendio quod anno 111 partem urbis delevit.
  3. Ammianus Marcellinus XVII.7.1-8.
  4. Ammianus Marcellinus XXII.9.3-4.
  5. Ammianus Marcellinus XXII.13.5.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!