Herbipolis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Herbipolis
Res apud Vicidata repertae:
Herbipolis: insigne
Civitas: Germania
Locus: 49°47′40″N 9°55′46″E
Numerus incolarum: 127 880
Situs interretialis
Nomen officiale: Würzburg

Gestio

Praefectus: Christian Schuchardt
Procuratio superior: Franconia Inferior

Geographia

Superficies: 87.6 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Frauenland, Sanderau, Zellerau, Heidingsfeld, Lengfeld, Heuchelhof, Grombühl, Versbach, Lindleinsmühle, Rottenbauer
Territoria finitima: Würzburg

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Cadomum, Taodunum, Sulaha, Mwanza, Ōtsu, Salmantica, Bray, Trutnov, Roffa, Umeå Municipality, Faribault

Tabula aut despectus

Herbipolis: situs
Castellum Marienberg

Herbipolis sive Artaunum[1] (Germanice: Würzburg), sita ad fluvium Moenum, est caput Franconiae Inferioris. Quinta est inter magnas urbes Bavaricas; hodie ei sunt incolae iuxta 130 000. Etiam est caput Catholicae Romanae Dioecesis Herbipolitanae. Urbes maiores propinquae sunt Francofurti ad Moenum (circa 120 chiliometra), Norimberga (circa 115 chiliometra), et Stuttgartum (circa 140 chiliometra). Anno 2004 Herbipolis anniversarium suum millesimum trecentesimum concelebravit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Herbipolis est divisa ab fluvio Moeno in partes duas, in quarum occidentali castellum in Monte Mariae ("Marienberg") situm est. Cincta est urbs pago terrestri, qui etiam Herbipolis appellatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 689, Kilianus, Colonatus, et Totnanus incolas ad Christianitatem convertere coeperunt. Primum in documenta de eo mentionem facta erat die 1 Maii 704. Circa annos 741 vel 742 Dioecesis Herbipolitana cum Praelato Burkardo condita esse putatur. Circa annum 1000, castellum celticum attestatum est. Inter Bellum tricennale die 18 Octobris 1631 copiae Sueciae Gustavo II Adolpho rege Herbipolim expugnaverunt.

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

In Herbipoli olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Ἑρβίπoλις ("Herbipolis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam