Bella Macedonica

E Vicipaedia

Bella Macedonica inter Romanam rem publicam ac reges Antigonidas gesta sunt tertio ac secundo saeculo a.C.n. Bellis finitis, Romani totius Graeciae dominatum a Macedoniis susceperunt.

Etiamsi Romani iam invitis Macedonibus usque ad annum 229 a.C.n. finitimarum partium Illyriae potiti essent tamen solum exarsis bellis Punicis Philippus V Antigonides cum foedus cum Hannibale composuisset eis bellum indixit.

Romani quidem postquam quasdam minores civitates foederatas socios nominaverunt paucis copiis Philippo adeo prospere restituerunt, ut ille anno 196 pacem componendam oraret, quo facto magnam Graeciae partem amisit. 

Deinde cum Perseus Philippi filius iterum arma in Romanam rem publicam convertit anno 168 a.C.n. Romana potentia exstirpata est Macedoniae dominium domus eius. Per annos 151 usque 148 homo novus quidam nomine Andriscus fingens se esse Persi filium seditionem temptavit, qua oppressa Macedonia denique facta est provincia Romana.

Index bellorum[recensere | fontem recensere]