Historia Aragoniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Humana praesentia in terris hodie Communitatem autonomam Aragoniam formantibus plurimis millenniis abhinc initium sumit, sed Aragonia, sicuti multae praesentes regiones historicae, Medii aevi fructus est. Nomen "Aragonia" primum anno 828 apparet.

Historia Aragoniae nusulmanā irruptione saeculo VIII incipit. Quae, ex illo tempore, suos limites ampliabat per saecula in quibus primum Comitatus, deinde Regnum et posterius Consilium et Audientia fuit, donec hodie Comunitatem autonomam constituit, quamquam geographicā seu naturali, linguisticā et etiam ethnicā unitate caret.

In Medio aevo praesens Aragonia cusa fictaque est. Praecipua cuius columina Corona, Cohortes, Deputatio Aragoniae et Ius forale fuerunt. Primus locus e saeculo XII foederationis civitatum diversae entitatis, Corona Aragoniae Corona Aragoniae; proprium cuius pondus paulatim intra se languit usque ad Aevum modernum, cum inserta est in centralizatiorem civitatem, Regnum Hispaniae; notandum est anno 1412 in Compromisso Caspensi dynastiam quae regnare coepit, propter ultimum prioris domūs heredem mortuum, domum Castellanam Trastamăram esse.

Ex tumultis anni 1591, cum Philippus II Hispaniae Iustitiam Aragoniae Ioannem V Lanuzae interfecit, usque ad saeculum XVIII, annum 1707, cum declarata sunt Decreta Novi Propositi, Aragonia paulatim omnia sua iura, fora et alias historicas singularitates amisit quae consecuta erat per annos.

Bellum Independentiae Hispanicae seu Bellum Paeninsulare novae activationis occasionem praebuit, sed saeculo XIX Carlistae, qui asseclas his in terris invenerunt, praeteritas forales libertates reddere obtulerunt.

Sic, saeculum XX, republicanā aevitate, regionalisticus sensus maiores gradūs attigit, sed Bellum civile Hispanicum omnia autonomica proposita delevit.

Regimen Franquisticum Aragonensisticas appetitiones hebetavit, quae hodie, firmatae, prodire conantur.

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

Periodus Palaeolithica[recensere | fontem recensere]

Antiquissima humanae vitae testimonia in Aragoniā a glaciationum tempore originem trahit, in Pleistocaeno medio, circa 600 000 annos abhinc, per Palaeolithicum inferius. Haec oppida Acheulianae manufacturae testimonia reliquerunt. Inventi sunt bifrontes e silice et dolabrae e quarziti, praesertim in aggestibus fluvialibus Sancti Blasii (Aragonice Sant Blas, Hispanice San Blas et Catalanice Sant Blai) Terulii, in areā Cauvacā (Aragonice, Hispanice et Catalanice Cauvaca) Caspi (Aragonice et Catalanice Casp et Hispanice Caspe), in Eluviē Arbolitis (Aragonice Barranco d'Arbolitas, Hispanice Barranco de Arbolitas et Catalanice Barranc d'Arbolitas) prope Bursaonem[1] et etiam in commarcā Bilbilitanā, in areā Miedibus Aragoniae (Aragonice Miedes d'Aragón, Hispanice et Catalanice Miedes de Aragón). Quibus instrumentis tunc Vallis Salonis[2] (Hispanice et Catalanice Valdejalón, Aragonice Val de Xalón) abundant.

Per Glaciationem Würmianam, circa 80 000 a.C.n., nova humana species, Homo neanderthalensis, hac in regione apparuit. Multa humana reliqua, sicuti molares, in Specibus Maurorum (Aragonice Esplugas d'os Moros, Hispanice Cuevas de los Moros et Catalanice Coves dels Moros) Gabasae (Aragonice et Hispanice Gabasa et Catalanice Gavasa), prope Oscam, inventa sunt. Per Palaeolithicum medium evoluta est cultura Mousterii, usque ad 40 000 a.C.n., propemodum, durans. Quae silicis confectione cuspidum, radulae[3] dentiumque formā depingitur, sed etiam ponderis est osseum opus. Notissimi sitūs Specus Eudoviges (Aragonice Covacho Eudoviches, Hispanice et Catalanice Covacho de Eudoviges) Alacone[4] in Provinciā Terulensi, Fons Truchoënsis (Aragonice Fuent d'o Trucho, Hispanice Fuente del Trucho et Catalanice Font del Trucho) Colli Longo[5] et Specūs Maurorum (Aragonice Esplugas d'os Moros, Hispanice Cuevas de los Moros et Catalanice Coves dels Moros) Gabasae (Aragonice et Hispanice Gabasa et Catalanice Gavasa) sunt.

In Palaeolithico Superiore, circa 40 000 a.C.n. incipiente, apparuerunt duae novae culturae: Solutrium et Magdalenium. Solutrium imprimis bene repraesentatum est in Specus Chavesensis (Aragonice Espluga de Chaves, Hispanice Cueva de Chaves et Catalanice Cova de Chaves) Bastarae,[6] ubi cuspides suendi, grosae[7] et scalpri inventi sunt. Cultura Magdalenium nobis ossea instrumenta reliquit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Encyclopaediam Aragoniensem Interretialem, ubi dicitur "Bursao. Nombre romano de Borja, por latinización del indígena Bursau".
  2. Vide [paginam interretialem www.alhamadearagon.es], ubi dicitur "Conocido como Salo, por el poeta bilbilitano Marcial, el río Jalón".
  3. Grand Dictionnaire Latin, ubi dicitur "racloir nom masculin rādŭla [-æ, f.]".
  4. Toponimia mayor aragonesa apud "ocharraire.blogspot.com, ubi dicitur "ALACÓN: Alacon, Alaquon [1280]".
  5. Vicipaedia Aragoniensis, ubi articulo "Colungo" dicitur "Existe a hipotesi que lo fa derivar de lo latín COLLEM LONGUM (cuello luengo)".
  6. Vicipaedia Aragoniensis, ubi articulo "Bastarás" dicitur "Seguntes Agustín Ubieto Arteta, a primera cita d'o lugar ye de 1093, recullita en a obra de José María Lacarra Documentos para el estudio de la reconquista y repoblación del valle del Ebro, en Estudios de Edad Media de la Corona de Aragón, II, III y V, y decumenta as variants Bastaras, Bastares y Bastuas.".
  7. Dictionnaire Gaffiot latin-français, ubi dicitur "'grosa, ae, f. grattoir, racloir: ARN. 6,14".