Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Rhenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rhenus
Valles Rhenana
Vallis Rhenana(HelvetiaGrisonia
Longitudo 1,230 km
Altitudo principii 1,602 m
Moles decussis 2,200 /s
Area ex qua aqua affluit 220,000 km²
Principium Helvetia
Ostium Mare Germanicum
Regio Helvetia
Rhenus.

Rhenus (-i, m.) est flumen in Helvetia, Lichtenstenum, Austria, Germania, Francia et Nederlandia.

Navis "Filia Rheni" apud Bonnam.

Cursus fluminis[recensere | fontem recensere]

Rhenus in Alpibus Helvetibus pago Grisoniae e laco Tuma oritur, prope Curiam Raetorum et trans Lacum Bodamicum fluit, per urbes Constantiam, Scafusam, Laufenburg, duo Rheinfelden (Badensem et Argoviam) et Basileam, tum inter fines Germaniae et Franciae. Prope Confluentes Helveticos Aruram flumen, apud Moguntiacum Moenum, prope Confluentes Germanicos Mosellam, prope Thuiscoburgum Ruram, prope Dordracum Mosam tributaria accepit. Postea Bonnam Coloniamque transfluit, tunc se ad occidentem vertit et Nederlandiae divertitur in aestuario ubi in provincia Hollandia Australis Mare Germanicum influit prope Lugdunum Batavorum et Roterodamum in magno ostio una cum flumine Mosa.

Systema fluvii[recensere | fontem recensere]

Rheni systema fluvialis, maxima ad septentrionem Alpium, superficiem ca. 220'000 chiliometrorum quadratorum habet.

Cursus Rheni in partes sex dividitur:

Fluvii tributarii maiores[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Tacitus Rhenum "uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens" esse scribit (Tac. ann. 2,6). Saeculo 1, multis alveis deletis flumen directum est. Rhenus canalis factus est ut magnae naves ibi vehantur et merces perfacile in eo transportentur. At imbribus assiduis aqua per canalem celerrime fertur.

Flumen interdum magnam diluvionem et magnas calamitates in urbibus prope Rhenum sitis efficit.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ab antiqua aetate Rhenus inter cursus aquarum maximi momenti in Europa ad navigationem est. Inter Rheinfelden et Portum urbis Roterodami nonnulli portus apud magnas urbes naves recipiunt. Anno 1836 Societas navium vaporariarum Rheni inferioris vecturam inter Manhemium et Roterodamum instituit.

Vide etiam: RHENUS (societas mercatoria)

Oecologia[recensere | fontem recensere]

In aquis Rheni ingens quantitas particulorum plasticae inventa est ad damnum circumiectorum naturalium quod est exemplum pollutionis plasticae.[1]

Ob magnam contaminationem aquarum Rheni anno 1963 inter Helvetiam, Lichtenstenum, Austriam, Germaniam, Franciam, Nederlandiam, Luxemburgum et Unionem Europaeam conventio facta est ad instituendam Commissionem Internationalem ad Protectionem Rheni.[2]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhenum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. Gassen und Bernhardus Holeczek (ed.): Mythos Rhein – Ein Fluß – Bild und Bedeutung (Ludovici Portu Rhenano 1992).
  • Johannes Christianus Hoffmann, Dietmar Keller, Karin Thomas (ed.): Der Rhein – Unser Weltkulturerbe (Coloniae Agrippinae 2003).
  • Horst Johannes Tümmers: Der Rhein – Ein europäischer Fluß und seine Geschichte (Monaco 1994).
  • Bruno P. Kremer: Der Rhein – Von den Alpen bis zur Nordsee (Thuiscoburgo 2010).
  • Maximilianus Tauch: Rheinische Landschaften. Gemälde und Aquarelle aus dem 19. und 20. Jahrhundert (Novaesio 1973).