Magdalenium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Baculus e cornu fictus, figura equi ornatus, in specu La Madeleine iuxta Tursac anno 1863 repertus (Museum Britannicum Londiniense: Palart.310)
Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

Magdalenium[1] (Francogallice Magdalénien) est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura anno 1872 a Gabriele de Mortillet primum descripta est e vestigiis ab Eduardo Lartet et Henrico Christy in specu La Madeleine inter agros communis Tursac repertis. Annis fere 17 000–12 000 a.p. floruisse censetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Neolatinum in operibus praecipue Theodiscis usitatum. Fons: Hans Sachsse, Anthropologie der Technik: Ein Beitrag zur Stellung des Menschen in der Welt (Vieweg, 2013) p. 62 tab. IV (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!