Civitas Romana

E Vicipaedia
Fragmentum diplomatis circa annum 160 compositi, quo militi cohortis quinti Bracaraugustanorum civitas Romana data est. Ex museo nomine Quintana (in urbe Künzing).
Imperator Caracalla.

Civitas Romana primo fuit civitas incolarum virilium urbis Romae. Potentia Romana diffusa civitas paulatim aliis hominibus concessa est.

Solus civis Romanus iure suffragii in comitiis gaudebat. Ius suffragii erat omnium Romanorum, qui sedecim annos compleverant, non autem feminarum. Etiam vita iuridica solis civibus patebat, quam ob rem solus civis Romanus res familiares parere, pactiones aut testamenta facere, matrimonium inire poterat. Tempore liberae rei publicae Romanae civitas officium militiae in se comprehendebat, ut toga gereretur concedebat, alia privilegia continebat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Saeculo quinto a.C.n. (forsitan anno 451 a.C.n., ut apud Livium traditur) civitas Romana a decemviris legibus scribundis in duodecim tabulis conscripta est. Ius suffragii non solum ad patricios, sed ad omnes Romanos sedecim annis maiores pertinuit.

Cum Romani bello Latino (340-338 a.C.n.) plurimas Latii urbes suae dicionis fecissent et colonias condidissent, pro sociis Latinis et incolis coloniarum alia civitas ius Latii dicta creata est, ut iure privato cum Romanis in aequo ponerentur, iis comitiis interesse liceret et civitas Romana concederetur, cum Romae sedes collocavissent. Tempore liberae rei publicae exeuntis contentio de aequis sociorum iuribus bellum sociale (91–88 a.C.n. incitavit, quod lege Plautia Papiria finitum est, quae omnibus civitatibus infra Padum flumen sitis civitatem Romanam tribuit. Eodem anno lege Pompeia de Transpadanis consulis Gnaei Pompei Strabonis civitatibus ultra Padum sitis ius Latii ascita est. Gaius Iulius Caesar spatium civitatis Romanae usque ad radices Alpium extendit.

Incolae provinciarum Romanarum, quamvis ingenui, etiam post bellum sociale peregrini aut socii vel foederati manebant; civitatem urbis eorum, non Romanam possidebant, status iuridicus eorum civibus Romanis peior erat: iurisdictio multo severior, ad hoc plura vectigalia, neque legionaria militia neque ius suffragii Romae, necnon ascensus in ordinem equestrem aut senatorium. Fortunati erant incolae eorum locorum (ut puta Coloniae Agrippinae), qui in coloniam evecti sunt, quod simul incolis civitas Romana concessa est.

Primo secundoque saeculo numerus civium Romanorum paulatim crescebat, donec Caracalla constitutione Antoniniana anno 212 paene omnibus Imperii Romani incolis, qui viri liberi erant, civitatem Romanam dedit.

Iura ac officia[recensere | fontem recensere]

Civis iura ac officia procedente tempore mutabantur, sed etiam pro origine et cursu honorum diversa erant. Sequitur brevis compositio:

  • Ius suffragiorum, id est ius in comitiis eligendi ("suffragium activum" quod dicitur)
  • Ius honorum, quo cives ad honores, id est ad munera eligi et magistratum inire potuerunt ("suffragium passivum").
  • Ius commercii, quod licentiam permisit, ut negotia iuridica efficerentur.
  • Ius gentium negotia iuridica cum peregrinis inita complexum est.
  • Ius conubii facultatem dedit, ut vir uxorem in matrimonium duceret et pater familias factus patriam potestatem exerceret. LIberis tali e matrimonio oriundis civitas Romana data est.
  • Ius migrationis civibus Romanis civitatem praestabat etiam si in aliis imperii urbibus sedes collocaverunt.

Praeter iura supradicta civibus Romanis erant privilegia: Vectigalibus loci erant liberi et immunes a legibus alienae urbis. Soli cives apud iudices agere et se defendere potuerunt. Neque cruciatus neque poena capitalis iis exspectanda erant, casu perduellionis excepto. Etiam hoc in casu civibus provocatio ad populum sive postea appellatio ad Caesarem licuit.

Quis quomodo civitatem Romanam assecutus sit[recensere | fontem recensere]

Civitas aut nativitate (si enim mater erat civis Romana, ut Gaius refert[1]) aut donatione obvenit. In regionibus imperio Romano adiunctis proceribus mox civitas Romana concessa est, interdum intercessione cuisdam civis Romani, saepe maxima pecunia data. Etiam milites auxiliorum, cum stipendiorum tempore finito honeste dimissi sunt, civitam Romanam assecuti sunt. Praeterea omnis servus civis Romani manu missus civitatem quamvis quodam modo circumscriptam accepit, filii autem eius ingenui civitate sine restrictione gaudebant. Servus manu missus praenomen domini liberto adiecto recepit, ut puta Marcus Tullius Marci libertus Tiro.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius, institutiones 1,21ss.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Coşkun, Altay (2009). Großzügige Praxis der Bürgerrechtsvergabe in Rom? Zwischen Mythos und Wirklichkeit (= Akademie der Wissenschaften und der Literatur, Mainz. Abhandlungen der Geistes- und Sozialwissenschaftlichen Klasse. 2009, 1). Stutgardiae, ISBN 978-3-515-09350-7.
  • Mathisen, Ralph W. (2006). Peregrini, Barbari, and Cives Romani: Concepts of Citizenship and the Legal Identity of Barbarians in the Late Roman Empire. In: American Historical Review. Vol. 111, No. 4, 2006, p. 1011–1040, doi:10.1086/ahr.111.4.1011.
  • Sherwin-White, A. N. (1973). The Roman citizenship. 2. editio. Oxoniae, ISBN 0-19-814813-5.