Latinitas nondum censa

Aragonia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Communitas Autonoma Aragoniae
Vexillum officiale Aragoniae Insigne officiale Aragoniae
Vexillum Insigne
Locus Aragoniae in Hispania
Caput Caesaraugusta
Superficies
 - total
 - % Hispaniae
Positio nº. 4
47 719 km2
9,4%
Incolae
 - Toti (2003)
 - % Hispaniae
 - Densitas
Positio nº. 11
1 217 514
2,9%
25,51/km²
Gentilicius Aragoniensis-e, Aragoniensis-e
Statutum autonomiae 16 Augusti, 1982
ISO 3166-2 AR

Repraesentatio
parlamentaria

 - Congressum
 - Senatus

 

13 deputati
14 senatores

Praeses Marcelino Iglesias Ricou (PSOE)
Gubernatio Aragoniae

Aragonia (-ae, f.) (Hispanice et Aragonense: Aragón; Catalane: Aragó) est Communitas autonoma Hispaniae, antiquii Regni Aragoniae prognata, et nunc Statuto Autonomiae Aragoniae recta.

Septemtrionali in zona, in Oscae provincia (Hispanice: Huesca; Aragonice: Uesca; Catalane: Osca) et in Caesaraugustanae provinciae Septemtrione (His. et Ara. Zaragoza; Cat. Saragossa), lingua Aragonica fabulata est. In Orientali zona, Occidentalis Lacinia Catalaunis aut Orientalis Aragoniensibus Catalaunice loquitur.

Geographia physica Aragoniae[recensere | fontem recensere]

Discriminari possunt tres physiographicae unitates: Pyrenaei montes, Hiberica Depressio, et Mons Ibericus.

  • Aragonici Pyrenaei ad medios Pyrenaeos pertinet; eorum character axialis partis pondus est, et, ergo, quae stricta lacinia Palaeozoicarum materiarum cum abruptis formis et metamorphicorum saxorum repraesentatur. Hic loci supremi sunt: Balaitús aut Acumen Mauri (Pico del Moro) (3 152 m), Vineamala (Vignamale) (3 303 m), Edulius Mons (Monte Perdido) (3 355 m), Posetum (Posets) (3 369), Anetum (Aneto) (3 404 m). Longitudinalis depressio, in qua Iacetana formatur et per canalem Berdunensem sequitur, hoc axiali sectore de Praepyrenaeo separat. Praepyrenaei, valde evoluti, Tertiariis materiis constituuntur, praesertim calcariis cum margosis intercalationibus. Aliquae elationes velut Peña, Loarre, Caballero, Gabardiella, Guara, etc. excellunt.
  • Hiberica Depressio, inter Pyrenaeos et Montem Ibericum, symmetrice quoque Hiberi medii axis ambobus lateribus diposita. Quoque angulo graduatur Quaternariorum cum lutis calculisque xystorum systema cum montis radicibus, Hibericae vallis fluminibus posito detriticae materiae acervo constitutis, conserentium. Hic Quaternariarum materiarum acervus, Posteocoenicas Tertiarias (in oris margisque conglometata, et intestine gypsa salesque) partim tegens, postorogenicus totus est.
  • Ibericus Mons, in Meridionallima Aragoniae parte. Aliquae cacumina 2000 m. superant, Caunus Mons (Moncayo) (2313 m.) et Petra Rubea (Peñarroya) (2019 m.). His in locis, in formis quartzitorum, granitorum, schitorum, et durarum calcareorum flexibus fracturisque datis, parvulae mutationes ab antiquis gelidariis ortae sunt.

Pyrenaea flumina, maxima et cum alluviebus in fusionis nivalis tempore, minoris ponderis et torrentialis regiminis fluminibus Praepyrenaeorum et Perpetuorum Hibericorum obstant. Hiberus totius huius systematis maximus collectorius est. Cuius aquae quantitas promediata per Caesaraugustam 243.9 m3/s est, sed magnas alluvies ab Octobri mense ad Martium ostendit. Flumen Aragonius aquas in HIberum vertit, et nomen regioni dat.

Provinciae et Commarcae[recensere | fontem recensere]

Provinciae sunt tres, cum capitibus homonymis:

Linguistica Aragoniae territoria secundum Linguisticae Legis Lineamenta.

Aragonia et in commarcas (His. Comarcas, Ara. Redoladas, Cat. Comarques) divisa est. Hic infra commarcarum tabula est:

No. Nomen Lat. (Nomen His., Ara., et Cat.) Caput Lat. (Caput His., Ara. et Cat.) Provincia
1 Iacetania (His. La Jacetania, Ara. A Chacetania, Cat. La Jacetània) Iaca[1] seu Iacca[2][3] (His. Ara, et Cat. Jaca) Osca, Caesaraugusta
2 Gallicus Superior (His. Alto Gállego, Ara. Alto Galligo, Cat. L'Alt Gàllego) Sabinianicum[4] (His. et Cat. Sabiñánigo, Ara. Samianigo) Osca
3 Sobrarbia[5] (His. et Ara. Sobrarbe, Cat. Sobrarb) Boletanum[6] seu Volotania[7] (His., Boltaña Ara. et Cat Boltanya) et Aynsa[8] (His. Aínsa, Ara. et Cat. L'Aínsa) Osca
4 Ripacurtia[9] (His. et Ara. Ribagorza, Cat. Ribagorça) Gradus (His., Ara., et Cat. Graus) et Benavarium[10] (His., Benabarre, Ara. et Cat. Benavarri) Osca
5 Quinque Villae (His., Ara. et Cat. Cinco Villas) Segia[11] (His. Ejea de los Caballeros, Ara. Exeya d'os Caballers, Cat. Eixea) Osca
6 Fovea Oscae (His. Hoya de Huesca, Ara. Plana de Uesca, Cat. Foia d'Osca) Osca(His. Huesca, Ara. Uesca, Cat. Osca) Osca, Caesaraugusta
7 Submontanum Barbastri (His. Somontano de Barbastro, Ara. Semontano de Balbastro, Cat. Somontà de Barbastre) Barbastrum[12] (His. Barbastro, Ara. Balbastro, Cat. Barbastre) Osca
8 Cinga Medius[13] (His. Medio Cinca, Ara. Cinca Meya, Cat. Cinca Mitjà) Montiso seu Montio[14] (His. et Ara. Monzón, Cat. Montsó) Osca
9 Litera (His. La Litera, Ara. A Litera, Cat. La Llitera) Tamaritum[15] (His. Tamarite de la Litera, Ara. Tamarit de a Litera, Cat. Tamarit de Llitera) et Binefar (His. et Ara. Binéfar, Cat. Binèfar) Osca
10 Cinga Inferior (His. Bajo Cinca, Ara. Cinca Baixa, Cat. Baix Cinca) Fraga[16] seu Flavia Gallica[17] seu Gallicum[18] (His., Ara., et Cat. Fraga) Osca, Caesaraugusta
11 Montes Nigri (His. Los Monegros, Ara. Os Monegros, Cat. Els Monegres) Lassira[19] (His. Sariñena et Ara. et Cat. Sarinyena) Osca, Caesaraugusta
12 Turiaso et Mons Caunus[20][21] (His. Tarazona y el Moncayo, Ara. Tarazona e o Moncayo, Cat. Tarassona i el Moncayo) Turiaso[22] (His. et Ara. Tarazona, Cat. Tarassona) Caesaraugusta
13 Campus Bursaonis[23] (His. Campo de Borja, Ara. Campo de Borcha, Cat. Camp de Borja) Bursao[24] (His. et Cat. Borja, Ara. Borcha) Caesaraugusta
14 Aranda (His., Ara. et Cat. Aranda) Illicata[25] seu Illoca[26] (His., Ara. et Cat. Illueca) Caesaraugusta
15 Ripa Superior Hiberis (His. Ribera Alta del Ebro, Ara. Ribera Alta de l'Ebro, Cat. Ribera Alta de l'Ebre) Alabon[27] seu Alabona[28] seu Allabona[29] seu Alavona[30] (His., Ara. Alagón, Cat. Alagó) Caesaraugusta
16 Vallis Salonis[31] (His. et Cat. Valdejalón, Ara. Val de Xalón) Almunia Dominae Godinae (His. La Almunia de Doña Godina, Ara. et Cat. L'Almunia de Donya Godina) Caesaraugusta
17 Caesaraugusta (His. et Ara. Zaragoza, Cat. Saragossa) Caesaraugusta (His. et Ara. Zaragoza, Cat. Saragossa) Caesaraugusta
18 Ripa Inferior Hiberi (His. Ribera Baja del Ebro, Ara. Ribera Baxa de l'Ebro, Cat. Ribera Baixa de l'Ebre) Quintum[32] (His., Ara. et Cat. Quinto) Caesaraugusta
19 Aragonia Inferior-Caspe (His. Bajo Aragón-Caspe, Ara. Baxo Aragón-Caspe, Cat. Baix Aragó-Casp) Caspe (His. Caspe, Ara. et Cat. Casp) Caesaraugusta
20 Communitas Bilbilitana[33] (His. Comunidad de Calatayud, Ara. Comunidat de Calatayú, Cat. Comunitat de Calataiut) Bilbilis[34] (His. Calatayud, Ara. Calatayú, Cat. Calataiut) Caesaraugusta
21 Campus Cararum[35] (His. Campo de Cariñena, Ara. Cambo de Cariñena, Cat. Camp de Carinyena) Carae[36] seu Cariniana[37] (His. Cariñena, Ara. et Cat. Carinyena) Caesaraugusta
22 Campus Beliae[38] (His. Campo de Belchite, Ara. Campo de Belchit, Cat. Camp de Belchite) Belia[39] (His. et Cat. Belchite, Ara. Belchit) Caesaraugusta
23 Martinus Inferior (His. Bajo Martín, Ara. Baixo Martín, Cat. Baix Martín) Ixarium[40] (His. et Cat. Híjar, Ara. Íxar) Terulium
24 Campus Darocae[41] (His. Campo de Daroca, Ara. Cambo de Daroca, Cat. Camp de Daroca) Daroca[42] (His., Ara. et Cat. Daroca Caesaraugusta
25 Xiloca[43] (His. et Cat. Jiloca, Ara. Xiloca) Calamoxa[44] seu Calamocha[45] (His., Ara. et Cat. Calamocha) et Mons Regalis Campi (His. et Cat. Monreal del Campo, Ara. Mont Reyal) Terulium
26 Regiones Fossoriae (His. et Cat. Cuencas Mineras, Ara. Cuencas Meneras) Mons Albanus[46] (His. et Cat. Montalbán, Ara. Mont Albán) et Utrillae (His. et Cat. Utrillas, et Ara. Utriellas) Terulium
27 Andorra-Serra Arcuum[47] (His. Andorra- Sierra de Arcos, Ara. Andorra- Sierra d'Arcos, Cat. Andorra-Serra d'Arcs) Andorra [48](His., Ara. et Cat. Andorra) Terulium
28 Aragonia Inferior (His. Bajo Aragón, Ara. Baixo Aragón, Cat. Baix Aragó) Alcanitium[49] (His. Alcañiz, Ara. Alcanyiz, Cat. Alcanyís) Terulium
29 Communitas Terulii[50] (His. Comunidad de Teruel, Ara. Comunidat de Teruel, Cat. Comunitat de Terol) Terulium[51] (His. et Ara. Teruel, Cat. Terol) Terulium
30 Magistratus (His. Maestrazgo, Ara. Mayestrato, Cat. Maestrat) Cartago Vetus[52] (His. Cantavieja, Ara. Cantaviella, Cat. Cantavella) Terulium
31 Serra Lobetana[53] (His. Sierra de Albarracín, Ara. Sierra d'Albarrazín, Cat. Serra d'Albarrasí) Lobetum[54] (His. Albarracín, Ara. Albarrazín, Cat. Albarrasí) Terulium
32 Gudar-Iavalambre[55] (His et Cat. Gúdar-Javalambre, Ara. Gúdar-Chabalambre) Mora (His. et Ara. Mora de Rubielos et Cat. Móra de Rubiols) Terulium
33 Matarranya (His. Matarraña, Cat. et Ara. Matarranya) Vallis Roborum (His. Valderrobres, Ara. Val de Robres, Cat. Vall-de-Roures) et Calaceite (His. Calaceite, Ara. Calazeit, Cat. Calaceit) Terulium
Provinciae sunt tres cum capitibus homonymis

Incolae[recensere | fontem recensere]

Densitas? incolaria valde inferior quam Hispana promediata est, quia, iuncta parca humana potentia, ibi traditionalis ruralis exodus extra regionem addenda est (morata exeunte decennio 198). Cuius latum territorium haud valde magnis humanis nucleis, praesertim in areis montuosis occupatur. Caesaraugusta, in ora Hiberis, est maximus urbanus nucleus, 70,5% regionis incolarum glomerans. Extra provintialia? capita (Caesaraugustam, Oscam, et Terulium), nullum commune 20 000 incolarum assequitur; alia ponderis communia sunt Bilbilis (His. Calatayud; Ara. Calatayú; Cat. Calataiud), Exea (His. Ejea; Ara. Exea; Cat. Eixea), Montiso (His. et Ara. Monzón; Cat. Montsó), Barbastrum (His. Barbastro; Ara. Balbastro; Cat. Barbastre Latinarum Barbatius France, Barbazan, Italy, Barbazza o Barbaccia'), Turiaso (His. et Ara. Tarazona; Cat. Tarassona), Iaca (His., Ara., et Cat. Jaca), Alcannisum (His. et Ara. Alcañiz; Cat. Alcanyís), Caspe (His. et Ara. Caspe; Cat. Casp), Sabiniacum (His. et Cat. Sabiñánigo; Ara. Samianigo), Andorra (His., Ara., et Cat. Andorra), et Binéfar (Cat. Binèfar). Solum provincia Caesaraugusta notabile demographicum incrementum ostendit; Provincia Terulium negativum vegetativum incrementum, et Osca, cum debili vegetativo incremento, incolariam descensionem emigratione productam morari non potuit, praecipue in Caeasaraugustam, Barcinonem aut ipsum provintiale caput directa. De facto, provinciae Terulii Oscaeque plus incolas anno 1900 quam nunc habebant, et imminutio sequitur, quod inter provincias Hispaniae desertissimas conlocavit. Caesaraugustanus dynamismus? incolas Aragoniae per saeculum praeteritum et praesens auxisse fecit, quamquam demographicae stagnationi propensionem, praesertim in tribus ultimis saeculi vicensimi decenniis, vitare non potuit (annis 19811991 incrementum incolarium 0,7% fuit). Reapse, participatio Aragoniae incolis civitatis totis per hos eosdem annos imminuit: 5,70% anno 1860, 4,90% anno 1900, 4,38% anno 1930, 3,89% anno 1950, 3,22% anno 1981 et 3,08% anno 1991.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

In Hiberis valle, pabulum, betam vulgarem rapam, cereales, olera pomariasque arbores, cum magnis reditibus, coluntur. Pyrenaeorum umidissimae zonae lata pastionum silvarumque spatia amplectuntur, quae cum minore quantitate in Hiberico Systema sunt. In arvo siccano (submontanis (His. somontanos) Pyrenaeis et Hiberici Systematis) vineae, tritici, et olivae cultiones praevalent. Vinea Campum Carinianum (His. Campo de Cariñena) et oliva Inferiorem Aragoniam (Hispanice: Bajo Aragón) dominatur, dum triticum distributionem magis homogeneam habet. Inter inrigationis systemata, Canalis Imperialis Aragoniae (90 m longus), 30 000 ha. in dextera Hiberis ora inrigans, Canalis Taustanus (His. Canal de Tauste) (44 km), in sinistra ora, et Canalis Aragoniae Cataloniaeque, 40 000 ha. in Litera (His. La Litera) commarca inrigans, eminent. Novi canales sunt Bardenae (Hispanice: las Bárdenas) (150 km et 80 000 ha.), Montium Nigrorum (Hispanice: los Monegros) (100 000 ha.) et Cingae (Hispanice: el Cinca), qui postquam 50 000 inrigat, relictas aquas in canalem Montium Nigrorum fundit.

De re pecuaria, ovinum pecus, ad fere hodiernum diem maximi ponderis, gregibus qui transhumantiae regimine de zonis montuosis (Pyreneis et Hiberico Systemate) ad planities eunt, formatur. Cum novis inrigationibus et consequente productionis pabulariae incrementum in industrialibus villis stabulatus grex auxit. Res fossoria in ligniti (Aliagae, Andorrae, in Monte Albano (His. Montalbán) et in Utrillis (His. Utrillas)) ferri (in Oculis Nigris (His. Ojos Negros)) explotationibus fundatur. Naturalis gasii deposita Serrabli (His. el Serrablo) in provincia Osca inter Europae praecipua putantur. Industria basice in urbe Caesaraugustana et viciniis (80% pretii productionis communitatis Autonomae) polarizatur, ubi installationes productioni metallurgicae et metallicorum transformatorum, alimentaria industria, chemica, autocinetica (planta General Motors in Figueruelas) et, minoris ponderis, textilis, calcearia, confectionis et corii sunt. De facto, Aragoniae industralizatio cum hydroelectricae energiae usu coepit, velut Sabiniaci et Montisoni (in Osca Provincia), cum electrochemicis aluminiique industriis.

Maximum tertiariae in Aragonia activitatis? est media Caesaraugusta, quae de argentariis, commercialibus nummariisque usque ad culturales universitariasque diaconias conlocat articulatque. Periegesis magnum incrementum de annorum 70 fine in Pyrenaeis vallibus experta est. Etiam communicationis viae maximi ponderis in Caesaraugustam tendunt, quam, insuper trium fluminum (Hiberis, Huervae, et Gallici) confluentiae profectu, locum strategicum in communicationibus inter Vasconiam et Cataloniam, et inter illam ultimam et Matritum occupat, et praeterea internationalem aeroportum (Valenzuela) habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Historia Aragoniae

De anno 1035 ad 1479, Aragonia et liberi regni nomen fuit, quod insuper hodierna administrativa regione, etiam de anno 1137, Cataloniam, et continue Insulae Baliares, Valentiam, Siciliam, Neapolin, et Sardiniam (Coronam Aragoniae) gubernabat. Verum huius coronae erat medio Barcino, qui fuit eius quod ob multas causas "Mediterraneum imperium" fuit, quod Mare Mediterraneum gubernabat et regulas per totum mare imponebat (v.gr. in LLibre del Consolat del Mar (in Catalaune))

"Dynastica"? unio Castellae et Aragoniae, anno 1479, cum Fernandus II Aragoniae Elizabeth I Castellae uxorem duxit, in formalem Hispaniae creationem velut singulare entitate anno 1516 tulit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide commentationem de Iacā apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Iaca o Iacca —nombre antiguo de Jaca".
  2. Vide commentationem de Iacā apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Iaca o Iacca —nombre antiguo de Jaca".
  3. Lexicon Universale Hofmann.
  4. Vide commentationem Enrebesatos istoricos d'o toponimo Samianigo, ubi dicitur "Del latín Sabinianicu, derivado del nombre propio Sabinianus".
  5. Lexicon Universale Hofmann.
  6. Vide commentationem de Iacā apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "recibiendo de los romanos el nombre de Municipium Boletanum. ".
  7. Vide commentationem de Volotania apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "El rey visigodo Gundemaro acuñó trientes con la ceca Volotania (Boltaña)".
  8. Lexicon Universale Hofmann.
  9. Vide commentationem de Comitatu Ripacurtiae apud Vicipaediam Anglicam, ubi dicitur "The County of Ribagorza or Ribagorça (Aragonese: Condato de Ribagorza, Catalan: Comtat de Ribagorça, Latin: Comitatus Ripacurtiae)".
  10. Lexicon Universale Hofmann.
  11. Vide commentationem de Segia apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "The County of Ribagorza or Ribagorça (Aragonese: Condato de Ribagorza, Catalan: Comtat de Ribagorça, Latin: Comitatus Ripacurtiae)".
  12. Lexicon Universale Hofmann.
  13. Lexicon Universale Hofmann.
  14. Lexicon Universale Hofmann.
  15. Vide commentationem apud tamaritedelitera.dehuesca.es, ubi dicitur "lo hacen denominándolo como “Tamareto”. Su nombre presenta, hasta el siglo XIV, variantes como “Tamaret” (1107), “Tamarit” (1116), “Tamariz” (siglo XII), “Tamarid” (1173-6), “Tamaritum” (1194), “Tamarito” (1265) y “Tamariz” (1356). El origen del topónimo se ha puesto en relación con “tamariz”, del latín “tamarix, tamaricis” (ac. “tamaricem”)".
  16. Lexicon Universale Hofmann.
  17. Lexicon Universale Hofmann.
  18. Lexicon Universale Hofmann.
  19. Graesse, Benedict et Plechl (1971). Orbis Latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen. In Herbipoli, Germania. Klinkhardt & Biermann-Braunschweig.
  20. Lexicon Universale Hofmann.
  21. Lexicon Universale Hofmann.
  22. Lexicon Universale Hofmann.
  23. Vide Encyclopaediam Aragoniensem Interretialem, ubi dicitur "Bursao. Nombre romano de Borja, por latinización del indígena Bursau".
  24. Vide Encyclopaediam Aragoniensem Interretialem, ubi dicitur "Bursao. Nombre romano de Borja, por latinización del indígena Bursau".
  25. Vide commentationem de Illicata apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Illicata y, más tarde, Illoca, son los nombres con que Illueca es mencionada en documentos medievales".
  26. Vide commentationem de Illoca apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Illicata y, más tarde, Illoca, son los nombres con que Illueca es mencionada en documentos medievales".
  27. Graesse, Benedict et Plechl (1971). Orbis Latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen. In Herbipoli, Germania. Klinkhardt & Biermann-Braunschweig.
  28. Graesse, Benedict et Plechl (1971). Orbis Latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen. In Herbipoli, Germania. Klinkhardt & Biermann-Braunschweig.
  29. Lexicon Universale Hofmann.
  30. Lexicon Universale Hofmann.
  31. Vide [paginam interretialem www.alhamadearagon.es], ubi dicitur "Conocido como Salo, por el poeta bilbilitano Marcial, el río Jalón".
  32. Vide Encyclopaediam Aragoniensem Interretialem, ubi dicitur "Quinto de Ebro (Z) del lat. quintu (milliariu), hito de la quinta milla.".
  33. Vide commentationem de Bilbili apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Bílbilis fue una ciudad prerromana y romana de la península ibérica situada sobre la colina de Bámbola, a orillas del río Jalón, en la localidad de Huérmeda, a escasos kilómetros de Calatayud (Zaragoza) ciudad que le debe el gentilicio".
  34. Vide commentationem de Bilbili apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Bílbilis fue una ciudad prerromana y romana de la península ibérica situada sobre la colina de Bámbola, a orillas del río Jalón, en la localidad de Huérmeda, a escasos kilómetros de Calatayud (Zaragoza) ciudad que le debe el gentilicio".
  35. Vide commentationem de Caris apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "El topónimo Cariñena tiene su origen en la época romana. Plinio, procurador de la Hispania Tarraconense, llamó Carae a este poblado romano, y el sufijo -iniana, formando Cariniana, es característico de muchas fincas rústicas romanas".
  36. Vide commentationem de Caris apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "El topónimo Cariñena tiene su origen en la época romana. Plinio, procurador de la Hispania Tarraconense, llamó Carae a este poblado romano, y el sufijo -iniana, formando Cariniana, es característico de muchas fincas rústicas romanas".
  37. Vide commentationem de Caris apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "El topónimo Cariñena tiene su origen en la época romana. Plinio, procurador de la Hispania Tarraconense, llamó Carae a este poblado romano, y el sufijo -iniana, formando Cariniana, es característico de muchas fincas rústicas romanas".
  38. Lexicon Universale Hofmann.
  39. Lexicon Universale Hofmann.
  40. Graesse, Benedict et Plechl (1971). Orbis Latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen. In Herbipoli, Germania. Klinkhardt & Biermann-Braunschweig.
  41. Lexicon Universale Hofmann.
  42. Lexicon Universale Hofmann.
  43. Vide commentationem de Xiloca apud Vicipaediam Aragoniensem, ubi dicitur "En los textos medievals en latín y aragonés s'escribe Xiloca, Exiloca, Xiluequa, ecetra".
  44. Vide commentationem de Calamoxa apud Vicipaediam Aragoniensem, ubi dicitur "en latín u aragonés ye mencionada como Calamoxa u Calamocha".
  45. Vide commentationem de Calamocha apud Vicipaediam Aragoniensem, ubi dicitur "en latín u aragonés ye mencionada como Calamoxa u Calamocha".
  46. Vide commentationem de Monte Albano apud Vicipaediam Aragoniensem, ubi dicitur "O toponimo Mont Albán s'explica a partir d'o latín MONTE ("mont") y ALBANU ("blanco")".
  47. Vide commentationem de Andorra apud Vicipaediam Aragoniensem, ubi dicitur "Item a vicario de Andorra".
  48. Vide commentationem de Andorra apud Vicipaediam Aragoniensem, ubi dicitur "Item a vicario de Andorra".
  49. Graesse, Benedict et Plechl (1971). Orbis Latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen. In Herbipoli, Germania. Klinkhardt & Biermann-Braunschweig.
  50. Vide "Terulium" apud Dictionarium Latin-Polonicum interretiale.
  51. Vide "Terulium" apud Dictionarium Latin-Polonicum interretiale.
  52. Vide commentationem de Cartagine Vetere apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "De acuerdo a la leyenda, Cantavieja fue fundada por Amílcar Barca, quien llamó al lugar Cartago Vetus".
  53. Vide commentationem de Lobeto apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Se encuentra situada cerca de la antigua ciudad romana de Lobetum".
  54. Vide commentationem de Lobeto apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "Se encuentra situada cerca de la antigua ciudad romana de Lobetum".
  55. Vide commentationem de Iavalambre apud Vicipaediam Aragoniensem, ubi dicitur "prout dividit terminus de Sarrione, nec in tota serra de Javalambre ".