Latinitas nondum censa

Marcus Vipsanius Agrippa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Marcus Vipsanius Agrippa
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Vipsanius Agrippa: imago
Nativitas: 63 BCE; Histria
Obitus: 12 BCE; Campania
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: consul of the Roman Republic, Ancient Roman senator, consul of the Roman Empire, Rector provinciae
Munus: Politicus, Architectus, Miles, military personnel

Familia

Genitores: Lucius Vipsanius Agrippa;
Coniunx: Claudia Marcella Major, Iulia maior, Pomponia Caecilia Attica
Proles: Vipsania Agrippina, Iulia Vipsania Agrippina, Iulia minor, Gaius Iulius Caesar Vipsanianus, Lucius Caesar, Agrippa Postumus, Vipsania Marcella
Familia: Domus Iulio-Claudia

Marcus Vipsanius Agrippa (c. 63 a.C.n.12 a.C.n.) fuit dux atque vir civilis Romanus, familiaris, gener, legatus atque minister Octavii, futuri imperatoris Caesaris Augusti.

Familia[recensere | fontem recensere]

Agrippa natus est loco incerto annis 62–64 a.C.n., Lucii Vipsanii Agrippae filius. Ei fuerunt maior frater, nomine Lucio Vipsanio Agrippa, et soror, nomine Vipsania Polla.

Agrippa Iuliam Augusti filiam duodevicesimum annum agentem in matrimonium duxit. Viginti quinque annis ei maritus praestans ex ea genuit liberos quinque: Gaium Vipsanium Agrippam, anno 20 a.C.n. natum; Iuliam minorem, anno 19 a.C.n. natam; Lucium Vipsanium Agrippam, anno 17 a.C.n. natum; Agrippinam dictam maiorem, anno 14 a.C.n. natam; Vipsanium Agrippam Postumum, qui natus est post mortem patris anno 12 a.C.n.. Omnes tres filii adoptati sunt ab Augusto, qui eis dedit nomina sequentia: Gaium Iulium Caesarem; Lucium Iulium Caesarem; Postumum Iulium Caesarem Agrippam. Gaius Luciusque mortui sunt ante mortem principis, Postumus Agrippa autem, qui expulsus erat, post mortem Augusti a custodibus necatus est, ut illi Tiberius succederet.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

As ad memoriam Agrippae percussus a principe Caligula, nepote eius

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]