Gaius Terentius C.f. Varro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Terentius C.f. Varro (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 200 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit. Praecipue notus est ut is qui magnum exercitum pugna Cannensi (216 a.C.n.) omnino amisit.

De origine[recensere | fontem recensere]

Pugna Cannensis. Acies instructae.

Gaius Varro humili loco natus homo novus in senatu Romano fuit, cuius pater divitias e taberna macellaria quaesisse traditur[1]. Itaque plebi gratus erat, patriciis invisus et historici Romani senatoriam traditionem secuti memoriae eius non pepercerunt. Nam omnes scripsere Varronis culpa accidisse cladem Cannensem[2]. Constat tamen non tantum reum de ea re non fuisse sed etiam paulo post proconsulatum gessisse.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Primo quaestor fuit, deinde anno 220 a.C.n. cum aedilitatem gereret, ludos circenses edidit. Quos ludos novitate quadam in pompam introducta vitiatos atque sacrificiis expiandos esse post Cannensem cladem decreverunt pontifices, ita deorum irae rationem reddere cupientes[3].

Anno 218 praetor Siciliae erat[4]. Anno 216 una cum Lucio Aemilio Paullo consul factus in Apuliam adversus Hannibalem ducem Poenorum cum octo legionibus et sociorum auxiliis missus est. e quibus circiter octoginta milia hominum efficiebantur. Alter consul altero die imperabat : cum autem de consiliis bellicis adhibendis dissentirent (Aemilius Paullus pugnam committendam esse in campis negabat, Varro contra numero suorum confisus quam primum cum hostibus decertare cupiebat), ea res Romanis exitio fuit[5]. Die quo fasces habebat Varro exercitum e castris eduxit atque aciem instruxit sed proelio Cannensi ab Hannibale victus est ; dum Paullus collega necatur, ipse effugere potuit et apud Venusiam eos, qui e clade se eripere potuerant, colligeret[6]. Romam redeunti senatus obviam iit atque gratias egit quod de salute urbis non desperasset. Sed Varro dictaturam ultro tunc sibi oblatam recusasse dicitur[7].

Pugna commissa, acies Romana in sinu hostium capitur.

Annis 215 - 213 proconsul in Piceno fuit[8]. Annis 208/207 propraetor Etruriam contra Hasdrubalem defendit[9]. Anno 200 legatus in Africam missus est[10].[11]. Itaque Proelio Cannensi exercitus Romanus ab Hannibale et Paullus necatus est, cum Varro fugeret. Apud Venusiam eos, qui e clade se eripere potuerant, collegit[12]. Annis 215 - 213 proconsul in Piceno fuit[13]. Annis 208/207 propraetor Etruriam contra Hasdrubalem defendit[14]. Anno 200 legatus in Africam missus est[15].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Valerius Maximus III,4,4.
  2. In primis Appianus, Ann. XVIII-XIX et XXV.
  3. Valerius Maximus I 1,16
  4. Titus Livius, Ab urbe condita, XXII 25,18
  5. Polybius III 110,4
  6. Polybius III 116,13-117,2;; Titus Livius, op.cit., XXII 54,7; XXIII 14,2
  7. Valerius Maximus III,4,4 et IV,5,2 qui verecundiam Varronis laudat.
  8. Titus Livius, op.cit., XXIII 25,11
  9. Titus Livius, op.cit., XXIV 35,2; XXVII 24,1-9
  10. Titus Livius, op.cit., XXXI 14,3; 22,5-23,11
  11. Polybius III 110,4
  12. Polybius III 116,13-117,2;; Titus Livius, op.cit., XXII 54,7; XXIII 14,2
  13. Titus Livius, op.cit., XXIII 25,11
  14. Titus Livius, op.cit., XXIV 35,2; XXVII 24,1-9
  15. Titus Livius, op.cit., XXXI 14,3; 22,5-23,11


Antecessores:
Gnaeus Servilius P.f. Geminus et Gaius Flaminius C.f. II
Consul
216 a.C.n.
cum
Luvio Aemilio Paullo
Successores:
Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus et Lucius Postumius A.f. Albinus III