217 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 217 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 4 a.C.n. · saeculum 3 a.C.n. · saeculum 2 a.C.n.
Anni: (221 a.C.n.) · 220 a.C.n. · 219 a.C.n. · 218 a.C.n. · 217 a.C.n. · 216 a.C.n. · 215 a.C.n. · 214 a.C.n. · 213 a.C.n. · 212 a.C.n. · 211 a.C.n. · (210 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

Ad Trasumenum pugna.

Secundum bellum Punicum[recensere | fontem recensere]

  • Hieme milites Hannibalis frigoribus et tempestatibus vexati sunt. Omnes elephanti praeter unum perierunt.
  • Vere ineunte Hannibal per paludes, quod illud iter hostibus maxime inexpectatum videbatur, in Etruriam invasit, adversus exercitum Flaminii consulis iter faciens qui ad Arretium missus erat. In quo itinere Hannibal usum oculorum alterius ob inflammationem amisit.
  • 21 Iunii - Proelio apud Trasimenum Lacum Romani ab Hannibale victi sunt. Quindecim milia militum cum ipso consule Gaio Flaminio occisi, reliqui capti sunt, quorum Romanos quidem in custodia retinuit Hannibal cum ceteros socios benigne adlocutus in patriam dimitteret dicens ideo se in Italiam venisse ut Italicos dominatione Romana liberaret.
  • Postridie et tertio a pugna die quattuor milia equitum Romanorum, ab altero consule succursum Flaminio praemissa a Maarba legato Hannibalis sive occisa sive capta sunt.
  • Nihilominus Hannibal urbem Romam vitavit atque ad mare Hadriaticum perrexit, Umbriam et Picenum in itinere vastans. Inde in Apuliam transiit.
  • Tunc ad bellum gerendum Romani dictatorem creant Quintum Fabium, virum consularem, cui magister equitum fuit alter consularis, Marcus Minucius. Fabius duas legiones novas ex Urbe eduxit quibus alteras duas ex Arimino cum consule Servilio advenientes apud Narniam coniunxit. Ipsum Servilium Romam dimisit, litus ut custodiret si quid mari Carthaginienses temptarent. Fabius Hannibalem quocumque procedebat in Samnium vel in Campaniam persequebatur nec quicquam fortunae committere volebat sed milites semper in loco munito habebat ; proelia quamvis ab Hannibale provocatus recusabat. E quo genere belli gerendi 'Cunctator' cognominatus est. Marcus Minucius autem, pugnandi cupidus, a dictatore suo dissentiebat nec Romae obtrectatores Fabio deerant. Itaque rogatio de aequando iure Minucii cum Fabio apud populum perlata est. Tunc duces exercitum in duas partes partiti sunt, ita ut uterque dimidium haberet. Mox tamen Minucius milites suos in insidias duxit atque Fabius ei succurrere coactus est. E quo tempore omnes legiones in eadem castra rursus coiere atque Cunctatori oboedientes fuere.
  • Frumento ceterisque necessariis rebus undique collectis Hannibal in Lucania hiemavit.
  • In Hispania navali proelio circa Hiberi ostium commisso Romani victores fuere. Tunc senatus Publium Scipionem viginti navium longarum classi praefectum in Hispaniam misit, una cum fratre Gnaeo bellum cum Hamilcare gesturum. Eo anno duo fratres primum Hiberum flumen transiere atque usque ad Saguntum progressi sunt.

Regna hellenistica[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]